{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova xxiv.1-5","citation":"Kepler, Astronomia nova xxiv.1-5","ref":"xxiv.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxiv.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxiv.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxiv.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Terram igitur moveri verisimile est, quippe apparente verisimili causa ejus motus. E contrario, SOLEM consistere loco suo, in mundi centro, cum peralia, tum per hoc maxime fit verisimile, quia in eo fons est motus ad minimum quinque Planetarum. Sive enim COPERNICVM sequaris sive BRAHEVM, utrinque in SOLE est fons motus Planetarum quinque, in COPERNICO etiam sexti, scilicet Telluris. Fontem autem omnis motus verisimilius est suo loco manere quam moveri. Atsi BRAHETOpinionem sequamur, & SOLEM dicamus moveri: primum manet hoc demonstratum, SOLEM tardum incedere cum aterra longe abit, velocem cum appropinquat, idque non ad visum tantum, sed etiam in re ipsa hic enim est effectus Aequantis circuli, quem per demonstrationem necessariam in Theoriam SOLIS induxeram. Super hac igitur certissima conclusione per coniecturam Physicam supra usitatam, extruendum esset hoc Physicum philosophema, SOLEM una cum toto illo maximoque quinque Eccentricorum onere (ut crasse loquar) a Tellure moven, seu fontem motus Solis & affixorum Soli quinque Eccentricorum, inesse in Tellure. Atqui corpora utraque Solis & Telluris inspiciantur, fiatque judicium de utroque, utri magis competat fons motus corporis reliqui: Solneterram moveat, qui caeteros movet Planetas; an Terra Solem, motorem caeterorum, tot vicibus se majorem? Ne igitur cogamur conceSoli immobilitas, Telluri motus est condere, Solem a Terramoveri, quod absurdum cedendus. Quid dicam de tempore periodico motus dierum cecixv, quod cum sit quantitare intermedium inter periodicum tempus MARTIS dierum DCLXXXVII, & Veneris dierum cExxV: an non alia voce exclamat rerum Natura, circuitum, in quo consumuntur isti dies CCCLXV, loco etiam medium esse inter circuitus Martis & Veneris circa Solem, & sic ipsum quoque circa Solem, Terrae igitur esse hunc circuitum circa Solem non Solis circa Terram? Sed haec sunt magis propria Mysterii mei Cosmographici nec erant commemoranda hic alia argumenta, quam quae pertractantur in hoc OpereIgitur caetera Metaphysica argumenta, quae pro Solis in mundo loco, qui centrum est, a dignitare sideris, vel a Lumine ipso ducuntur, vide in dicto meo libello, & apud COTERNICYM; nec nihil apud ARISTOTELEM lib.II. de Coelo, sub nomine Pythagoreorum, qui IGNIS nomine Solem intellexerunt. Tetigi aliqua in Optica parte Astronomiae Cap. 1. sol. 7. Adde & caput vIpraecipue fol. 225.","prev":{"citation":"Astronomia nova xxiii","label":"CHMIIO EOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxiii"},"next":{"citation":"Astronomia nova xxiv.6-9","label":"xxiv.6 to xxiv.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxiv.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxiv.6"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}