{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova xxix.5-8","citation":"Kepler, Astronomia nova xxix.5-8","ref":"xxix.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxix.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxix.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxix.5.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Non vult docere quod ignorent homines, sed ad mentem revocare, quod ipsi negligunt, magnitudinem scilicet & potentiam Deimereationetaniae molis, tam firmae & stabilis MAstronomus doceat, terram per sidera ferriis non everrit, quae hic dicit Psaltes, nec convellithominum experientiam. Verum enim nihilaminus est, non ruere terras, Dei architecti opus, ut solent ruere nostra aedificia vetustate & carie consumpta, non inclinari ad latera, non turbari sedes animantium, consistere montes & littora, immota contra imperus Ventorum & fluctuum, ut erant ab initio. Subjungit autem Psaltes pulcherrimam hyporyposin separationis undarum a continentibus: exornatque eam adjectione fontium, & utilitatum, quas exhibent fontes & petrae volucribus & quadrupedibus. Nec praeterit exornationem superficiei Telluris a Mose commemoratam inter opera diei tertiae; sed eam a causa sua reperit altius, ab humectatione puta coelesti: & exornat commemoratione utilitatum, quae redeunt ab illa exornatione ad victum & hilaritatem hominis, & bestiarum habitacula. Quartu pars incipit versu 20, cclebrans quartae diei opus, Solem & Lunam, sed praecipue utiliratem, quae ex distinctione temporum redeunt ad animantia & Hominem, quae ipsi jam est subjecta materia: ut clare appareat, ipsum hic non agere Astronomum. Non enim omisisset mentionem quinque Planetarum, quorum motu nihil est admirabilius, nihil pulclirius, nihil quod de Conditoris sapientia testetur evidentius apud eos qui capiunt. Quinta pars est versu 26 de quintae diei opere, impletque maria piscibus & exornat Navigationibus. Sexta obscurius annectitur a versu 28, agitque de terrarum incolis Animalibus, sexto die creatis. Et denique in genere subdit bonitatem Dei sustentantis omnia, & creantis nova. Omnia igitur, quae de mundo dixerat, ad animantia refert: nihil quod non sit in confesso, commemotat: scilicet quia animus ipsi est extollere nota, non inquirere incognita, invitare vero homines ad consideranda beneficia, quae ad ipsos redeunt ex his singulorum dierum Operibus.","prev":{"citation":"Astronomia nova xxix.1-4","label":"xxix.1 to xxix.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxix.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxix.1"},"next":{"citation":"Astronomia nova xxx","label":"CHMIIO EOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxx","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxx"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}