{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova xxvii.1-3","citation":"Kepler, Astronomia nova xxvii.1-3","ref":"xxvii.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxvii.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxvii.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxvii.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Leve vero nihil est absolute, quod corporea materia constat, sed comparate levius est, quod rarius est sive natura sua, sive ex accidente calore. Rarum vero dico non illud tantum, quod porosum est & in multas cavitates dehiscit, sed in genere, quod sub eadem loci amplitudine, quam occupat gravius aliquod, minorem quantitatem materiae corporeae concludit. Levium definitionem sequitur & motus. Non enim est existimandum, illa fugere ad superficiem usque mundi, dum feruntur sursum, aut non attrahi a Terra: minus enim attrahuntur quam gravia, & sic expelluntura gravibus, quo facto quiescunt, retinenturque a Terra loco suo. Etsi vero virtus tractoria Terrae, ut dictum, porrigitur longissime sursum; tamen si lapis aliquis tanto intervallo abesset, quod fieret ad diametrum Telluris sensibile: verum est, Terra mota, lapidem talem non plane secuturum, sed suas resistendi vires permixturum cum viribus Terrae tractoriis, atque ita se explicaturum nonnihil a raptu illo Telluris: non secus atque motus violentus projectilia nonnihil a raptu Telluris explicat, ut vel praecurrant, projecta versus orientem, vel destituantur, si in occidentem projiciantur; atque ita locum suum, à quo projecta sunt, vi compulsa deserant: neque raptus Terrae hanc violentiam in solidum impedire possit, quam diu violentus motus in suo vigore est. Sed quia nullum projectile centies millesimam diametri Terrae partem a superficie terrae separatur, ipsaeque adeo nubes, atque fumi, quae minimum terrestris materiae obtinent, non millesima semidiametri parte evolant in altum: nihil igitur potest nubium, fumorum, & eorum, quae perpendiculariter in altum projteiuntur resistentia, & naturalis ad quietem inclinatio, nihil inquam potest ad impediendum hunc sui raptum surpore ad quem haec resistentia in nulla proportione est. Itaque quod perpendiculariter sursum est projectum, recidet in locum suum, nihil impeditum motu Telluris, ut quae subduci non potest, sed una rapit in aere volantia, vi magnetica sibi non minus concatenatae, quam si corpora illa contingeret.","prev":{"citation":"Astronomia nova xxv.5-8","label":"xxv.5 to xxv.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxv.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxv.5"},"next":{"citation":"Astronomia nova xxvii.4-7","label":"xxvii.4 to xxvii.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxvii.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxvii.4"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}