{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova xxviii.1-5","citation":"Kepler, Astronomia nova xxviii.1-5","ref":"xxviii.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Quid mirum igitur, si Scriptura quoque cum sensibus loquatur humanis, tunc cum rerum veritas a sensibus discrepat, seu scientibus hominibus seu ignaris. Quis enim nescit Poëticam esse allusionem Psalmo xixzubi, dum sub imagine Solis, cursus Evangelli, adeoque & Christi Domini in hunc mundum nostri causa suscepta peregrinatio decantatur; Sol ex Horizontis tabernaculo dicitur emergere, ut sponsus de thalamo suo; alacris ut Gigas, ad currendam viam. Quod imitatur Virgilius: Tithono croceum linquens aurora cubile. Prior quippe Poësis apud Hebraeos fuit. Non exire Solem exhorizonte tanquam e tabernaculo (etsi sic oculis appareat) sciebat Psaltes: moveri vero Solem existimabat, propterea quia oculis ita apparet. Et tamen utrumque dicit, quia utrumque oculis ita videtur. Neque falsum hîc vel illiedicere censeri debet: est enim & oculorum comprehensioni sua veritas, idonea secretiori Psaltis institum, cursuique Evangelii adeoque filii Dei adumbrando. Josua etiam valles addit, contra quas Sol & Luna moveantur: scilicet quia ipsi ad Jordanem hoc ita apparebat. Et tamen uterque suo intentu potitur: Davides Dei magnificentia patefactas & cum eo Syracides) quae effecit, ut haec sic oculis repraesentarentur, vel etiam, mystico sensu per haec visibilia expresso: Josua vero, ut Sol die integro retineretur SIBI in coeli medio, respectu sensus oculorum suorum; cum aliis hominibus eodem temporis spacio sub terra moraretur. Sed incogitantes respiciunt ad solam verborum contrarietatem, Sol stetit, id est, Terrastetit; non perpendentes, quod haec contrarietas tantum intra limites Optices & Astronomiae nascatur; nec ideo se extrorsum in usum hominum efferat: nec videre volunt, hoc unicum in votis habuisse Josuam, ne montes ipsi Solem eriperent: quod votum verbis explicuit, sensui oculorum conformibus; cum importunum admodum fuisset, eo tempore de Astronomia, deque visus erroribus cogitare. Si quis enim monuisset, Solem non vere contra vallem Ajalon moveri, sed ad sensum tantum; an non exclamasset Josua, se petere ut dies ipsi producatur, quacunque id ratione fiat? Eodem igitur modo, si quis ipsi litem movisset de Solis perenni quiete, Terraeque motu. Facileautem Deus exsosuae verbis, quid is vellet, intellexit: pręstiritque inhibito motu Terrae ut illi stare videretur Sol. Petitionis enim Josuae summa huc redibat, ut hoc sic sibi videri posset, quicquidinterim ESSET: quippe hoc videri vanum & itritum non fuit, sed conjunctum cum effectu optaro.","prev":{"citation":"Astronomia nova xxvii.8","label":"CHMIIO EOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxvii.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxvii.8"},"next":{"citation":"Astronomia nova xxviii.6-8","label":"xxviii.6 to xxviii.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.6"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}