{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova xxviii.6-8","citation":"Kepler, Astronomia nova xxviii.6-8","ref":"xxviii.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.6.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Sed vide Caput x. Astronomiae partis Opricae; invenies rationes, cur adeo omnibus hominibus Sol moveri videatur, non vero Terrarcilicet cum Sol parvus appareat, Terra vero magnas neque Solis motus comprehendatur visu ob tarditatem apparentem, sed ratiocinatione solum, ob mutatam post tempus aliquod propinquitatem ad montes: Impossibile igitur est, ut ratio non prius monita sibi aliud imaginetur, quam Tellurem cum imposito coeli fornice esse quasi magnam domum, in qua immobili, Sol tam parva specie, instarvolueris in aere vagantis, ab una plaga in aliam transeat. Quae adeo imaginatio hominum omnium, primam lineam dedit in sacra pagina. Initio, inquit Moses, creavit Deus Coelum & Terram; quia scilicet haeduae partes potiores occutrunt oculorum sensui. Quasi diceret Moses Homini Totum hoc aedificium mundanum, quod vides, lucidum supra, nigrum latissimeque porrectum infra, cui insistis & quo tegeris, creavit Deus. Alibi quaeritur ex homine, num pervestigare noverit altitudinem coeli sursum, & profunditatem terrae deorsum: quia scilicet vulgo hominum videtur utrumque aeque infinitis excurrere spaciis. Neque tamen extitit, qui sanus audiret, & Astronomorum diligentiam, seu in ostendenda Telluris contemptissima exilitate, ad coelum comparatae, seu in pervestigandis Astronomicis intervallis, per haec verba circumscriberet: cum non loquantur de ratiocinatoria dimensione, sed dereali; quae humano corpori, terris affixo, aeremque liberum haurienti, penitus est impossibilis. Lege totum Jobi caput xxxviii & compara cum iis quae in Astronomica inque Physica disputantur, Si quis allegat ex Psalmo XXIv. Terram super flumina praeparatam: ut novum aliquod philosophema stabiliat, absurdum auditu, Tellurem innatare fluminibus nonne hoc illi recte diceretur, Missum faciat Spiritum sanctum, neque in scholas Physicas cum ludibrio pertrahat; nihil enim aliud ibi loci innuere velle Psalten, nisi quod homines antea sciant & quotidie experiantur, Terras (post separationem aquarum in altum sublatas) interfluere ingentia flumina, circumfluere maria.","prev":{"citation":"Astronomia nova xxviii.1-5","label":"xxviii.1 to xxviii.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.1"},"next":{"citation":"Astronomia nova xxviii.9","label":"CHMIIO EOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxviii.9"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}