{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 10","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/10.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"PROPOSITIO IX. Sicut se habent sphaericae superficies, quibus origo lucis pro centro est, amplior ad angustiorem: ita se habet fortitudo seu densitas lucis radiorum in angustiori, ad illam in laxiori sphaerica superficie, hoc est, conuersim. Nam per 6. 7. tantundem lucis est in angustiori sphaerica superficie, quantum in fusiore, tantò ergo illic stipatior & densior quàm hîc. Si autem radii linearis alia atque alia esset densitas, pro situ ad centrum (quod Prop. 7. negatum est) res aliter se haberet. PROPOSITIO X. Lux non impeditur soliditate corporum, quatenus solida, quò minus per ea transire possit. Quicquid enim impeditur, ab eo impeditur, aut expellitur, quod est ex eodem genere, vt corpus à corpore. Solida habent tres dimensiones, quatenus solida. Luci per 6. & 7. tantum duae competunt dimensiones. Ergo lux vel eius radii nihil patiuntur à solidis, quatenus solida; nec se mutuò afficiunt, quoad soliditatem. PROPOSITIO XI. Pellucidum corpus vnum est, cuius consistentia Geometrica, seu partium internarum situs, quem obtinent, fluore aliquo constitutus est. Nam humidi definitio Geometrica est apud Aristotelem; id nempe dicitur humidum, quod non terminatur se ipso. Quare partes omnes minimae à se mutuo terminantur, totumque partibus internis planè vnitur, nullis superficiebus actu distinguitur. Iam verò per 10. soliditas, quatenus soliditas, non impedit lucem in transitu. Ergo quicquid vnum est, pellucidum est. At si qua partim liquescebant, partim non, illa sic mixta vnum pellucidum non constituunt. Extendit autem se definitio haec per omnia corpora naturalia aliquatenus: quod plane Aristoteles libro de sensilibus approbauit. Sunt autem pellucida dura eadem & tinnientia. Nec impedit colorata esse, quae debent esse pellucida, vt infra.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 9","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/9"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 10-2","label":"PROPOSITIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/10-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}