{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 11","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/11.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"PROPOSITIO XIII. Densorum corporum, seu quarum multae partes materiae angustam implint soliditatem, superficies etiam densae sunt quodammodo, respectu sciliter eo, quo lux & corpora se mutuo afficiunt. Nam etsi superficiebus, vt quantis, nulla accidit crassities, quae est corporum: tamen vt sunt densorum corporum propter hanc materialem geometricam differentiam, & ipsae densae intelliguntur, cum sint materiata superficies. Clarius, densitas est affectus materiae, quae susciple tres dimensiones, de his superficiei duae competunt. Ergo participant de corporum densitate suo modulo Luci vero supra eodem respectu superficialis quaedam densitas ascribebatur. PROPOSITIO XIV. Lux per densorum superficies impeditius transit, quatenus densae. Cum enim luci competat motus per I. proprietates quoque motus recti ei comperent. Quare & impedimentum à densiori medio. Non vero quatenus solidum per 10. ergo quatenus superficie densa terminatur. Clarius, lucis motus fit naturaliter cum extensione per 6. quia semper ab vno fonte in omnes regiones. Sicut ergo superficies ob infinita puncta resistit motui, qui est in lineis: sic superficies densa resistit motui extenuanti, cùm densitas & extenuatio sint sub eodem genere. PROPOSITIO XV. Color est lux in potentia, lux sepulta in pellucidi materia: si iam extra visionem consideretur; & diuersi gradus in dispositione materiae, causà raritatis & densitatis, seu pellucidi & tenebrarum; diuersi item gradus luculae, quae materiae est concreta, efficiunt discriminacolorum. Cum enim colores, qui cernuntur in iride, sint ex eodem genere, vnde & colores Notę. Videntur albus, & niger Opaci in summo suo gradi: reliqui pelluci do etia in summo gradis inesse pessunt.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 10-2","label":"PROPOSITIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/10-2"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 12","label":"PROPOSITIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/12"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}