{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 110-2","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 110-2","ref":"110-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/110-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/110-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/110-2.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"PROPOSITIO Lux quò obliquius incidit, hoc maiori angulo refringitur. Est 14 decimi Vitellionis, sed vitiosè & obscure demonstrata, quod qui negauerit, nae is magnum laborem susceperit, vt legitimam demonstrationem probet. Ergò tentanda mihi alia demonstratio: quę sic habet. Nisi enim angulus refractorius cum obliquitate incidentię continuè cresceret; causa vniuersalis non esset refractionis. Cum enim obliqua incidentia sit dispersionis argumentum, illa crescente crescet dispersio. Quod si angulus refractionis in aliqua incidentia puta graduum 80 desineret crescere, essetque tam in 80. quàm in 82 incidentia graduum 30. ergò medium dispersioni restitisset vsque ad 80' inclinationem, inde in 82 per 2 gradus non amplius resisteret. At demonstrat prop. 20. c. 1. huius, semper resistere, ergò semper crescit angulus refractionis, crescente obliquitate incidentiae. Hinc corol arium. Si medium ipsum causa suae densitatis consideraretur solitariè, inguli refractionum proportionales fierent angulis incidentiae. PROPOSITIO II. Cùm lux obliquius incidit, maior sit resistentia ab eodem medio, quàm in rectiori incidentia, respectu ipsius etiam medii. Cum enim refractio sit motus affectus, cùm lux in superficiem densioris medii impingitur, & superficies ob infinita puncta terminet, seu magis hic afficiat motus infinitos infinitorum lucis punctorum, suscipiat verò hoc respectu considerationem densitatis, non minùs quam ipsa corpulentia, plus igitur afficiet, si quodam respectu luci densior occurrat. Densior verò occurAA rit luci ex obliquo. Sit Alux BC medium densius AB.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 110","label":"110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/110"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 111","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/111"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}