{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 118","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/118.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"prodit simplex refractio T. 3. Secans est vigesimum sextuplum. Ergò refractio 27. 20. Debuit 26'. Ergò in aëre radius is inclinatur refractè per 87 . 47'. Hic si vtraque refractio rectè haberet, scopum iam tetigissemus. At quia refractio tam parua 1. 26. qualem ex Tychone asciuimus, in alt. 30u8. facilimè errorem obseruationis admittit, per se non quidem magnum, sed postmodum in multiplicatione intolerabilem; videndum igitur iam erit, an etiam reliquae respondeant. Ergò in schemate cùm sit posita EBA91u8. quia BE 89° Et inuentus in aëre illi respondens 87. 47. Est ergò BAE differentia 18. 13. Quare BEA. 87. 47. & vt sinus BEA 87’. 47. 99925ad AB. ita sinus EBA 99985 ad AE 100060. Quare si iam hinc inquiramus horizontalem in terra refractionem, fiatque EBA9O. Tunc 100060 secans prodit angulum BAE2. Secans ergò anguli 88° est 2865370. Et simplex inclinationis refractio est 63'. Ergò tota refractio prodit30 . 5. debuit ex inclinatione Tychonis esse 34. Etsi igitur non planè scopum tetigimus hac vice, lux tamen est nobis aperta: vt discernere queamus, minuendûmne sit, an augendum. Incrementa quidem refractionum non sunt satis magna. Eundum igitur est in secantes magis praecipitatos. At simul hoc fecerimus, nimium augebitur refractio gradus 89°. Ergò simplex refractio, quam ex altitudine 30. deriuauimus, est minuenda. In summa igitur, notandum quod ab 89° in 90' proportionalis refractio futura est perexigua in differentia, quia dum inclinatio in terra variatur per vnum gradum, in aëre variatur vix per 13 minuta. Et vni gradui 43 debentur, ergò minutis 13 debebuntur vix 10. Manet ergò proportionalis refractio tam exilis ad sensum eadem. Et est illa multiplicanda in secantes duos, vt alter efficiat 26. alter 34.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 117","label":"PROPOSITIO IX. Problema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/117"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 119","label":"PROPOSITIO IX. Problema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/119"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}