{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 12-2","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 12-2","ref":"12-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/12-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/12-2.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":147,"text":"PROPOSITIO XVI. Lux per colorata transiens vndique afficitur, & in superficie & in soliditate, quatenus ea colorata est. Quae enim sunt sub eodem genere, apta sunt in se mutuo agere. Sed lux & color sub eodem sunt genere per 15. Color verò per eandem in materia pellucidi haeret, Et materia tres habet dimensiones; quare luci actio est etiam in eum colorem, qui in profundo medii est. PROPOSITIO XVII. Opacum est & id, quod multis superficiebus confragosum est, & id, quod multam obtinet densitatem, & id, quod multum colorem vel in quantitate, vel in qualitate obtinet. Opacum enim est, quod lucis radios non transmittit. At multae superficies multum impediunt radios per 12. sic & multum densae superficies per 14. Ita & multum coloratae per 16. seu quantitatem colori addat profunditas medii, seu color ipse multum ab albedine recedat, tenebrarumque multum sit particeps. Esse verò nihil absolutè opacum, etiam Aristoteles libro de sensilibus recepit. Corollarium de Methodo.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 12","label":"PROPOSITIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/12"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 13","label":"PROPOSITIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/13"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}