{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 120","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/120.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"facit refractionem 34. Sic vt qui in aethere est, inclinetur 89r. 19'. Sit verò secans 889. 45. 4584023. Ergò vt hic ad 100000. sic 34' composita ad simplicem inclinationis: quae est 44 1/2 proinde distributione in 891/ factâ, venit vni gradui 30'. Sit iam BAEI. 15. Ergò AE1OOO2381. Rursum sit EBA 104. Complement. 76'. prodit BEA 75*. 57. Cui respondere debet refractio 8. vt sit irrefracti inclinatio in aëre 76°. 5'. Huius & 89. 19. differentia est 13. 14. quibus refractio simplex 6 38′. respondet, auferenda à 44 1/2 vt restet 38' proportionalis inclinationi 76°. 5'. Haec multiplicata in secantem 759. 57. qui est 411915. prodit 2. 35. debuit ex indicatione Tychonis 8. Ergò haec posterior hypothesis intermediis satis sensibilibus refractionibus non satisfacit. Nimis enim sunt praecipitati secantes: nimis paruma fit inclinationibus proportionalis refractio. Tentabimus verò & priorem hypothesin pro refractione ad 44 gradum altitudinis. Ibi respondet vni gradui refractio simplex 43. & ne nimium simus scrupulosi, secans anguli in aëre, & anguli in aethere, itemque & angulus in terra & in aëris superficie parùm differunt. Sit ergò & ipse 76. vel 1. 16°. duc in 43. tertia, prodit simplex refractio 54 5. secunda. Est verò hic secans quadruplum radij, & eius vna decima, quare hic prodeunt minuta circiter 4. Debuerunt esse 8. quare haec quoque nimis praecipitat secantes. Haec dissonantia etsi multum habet perturbationis, nondum tamen causam habes suspicandi de vitio hypotheseos generalis: quamdiu de refractionibus Tychonicis inaequale quippiam suspicari possumus. Inesse autem illis inaequalitatem, probatur primum ratione. Nam quia altitudo aëris propter circularitatem aëris & terrae, & densitas eius ad variandas refractiones concurrunt, certè variatur vtrumque indies, vt Tycho Brahe sol. 29. Progymnasmatum testatur, & infra peculiari capite ostendetur. Tycho verò diuersis temporibus explorauit refractiones, & fit quidem altitudinis variatio in hoc negocio sensibilis. Nam perquam humilis est superficies aëris refractiones efficiens. Deinde respice ad Tychonis differentias refractionum, statim ex ijs apparet fractiones altitudinis elicere. Nam datur triangulum inter Solem verticem polum, in quo quatuor cognoscuntur, non poterit ergò latere angulus ad Solem, ex quo haberi solet proportio obseruatae refractionis in declinatione ad eam, quae altitudini debetur. Nam latus inter verticem & polum est 34.5. 15. Complementum altitudinis poliHue nnensis.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 119","label":"PROPOSITIO IX. Problema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/119"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 123","label":"PROPOSITIO IX. Problema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/123"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}