{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 137","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 137","ref":"137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/137.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Etenim Solis centro oriente conueniebat, vt vinbrae centrum occideret, ac cum Lunaiam tunc cepisset ingredi vmbram, soleat verò ingredi à parte occidentis, fuit ergò centrum Lunae occidentalius vmbrae centro, quo occidente, Lunae centrum iam occiderat. Et tamen duobus gradibus attollebatur ad visum. Plus igitur duobus gradibus erat in aggregato refractionis vtriusque, Solis & Lunae, vt taceam, quòd horizon Tubingensis non careat montibus, quorum fastigium libramento aquae paulo est altius; itaque dum Sol dimidius extat, si montes abessent, totus extaret. Maior igitur integro gradu fuit refractio vnius sideris. Est autem illa Sueuiae pars non multùm remota à Fontibus Nicri & Danubii: monsque Hoeberg prope Horbam veneficiis & conuentu sagarum est infamis, vulgi credulitate Naturae ingenium, & crebras tempestatum eructationes, praestigias interpretante. Quòd verò diuersis temporibus diuersae sint eodem etiam loco refractiones, obstinatè contendit Rothmannus fol. 85. 86. Epistolarum Tychonis astronomicarum, nec difficulter largitur & Tycho Brahe in Progymnasmatis fol. 79. & 280. Et tomo 1 Epistolarum fol. 64. requirit aërem admodum purum & serenum, quando periculum refractionum facit. Itaque in Obseruationibus ad annum 87. mense lanuario annotatum inueni, refractiones circa Solstitia videri maiores. Quamuis, meâ sententiâ, causa auctae refractionis ad diem iam dictum, non in brumae solstitium conferenda est, sed in tepidiorem aërem factum, ob quadratum Iouis & Martis, qui tunc erat. Nam quod in fixis inuenta est Tychoni minor refractio, quàm in Sole, causa nulla alia videtur, quàm haec, quod refractiones Solis aestate, fixarum hyeme rectissimè obseruantur, aestate verò quàm hyeme vapidior est aër & altior. Nam fol. 64. Epistolarum libri I. apparet, & in Progym. fol93.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 136","label":"PROPOSITIO XI. Problema IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/136"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 138","label":"PROPOSITIO XI. Problema IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/138"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}