{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 139","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 139","ref":"139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/139.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Ergò 25 lanuarij centrum fuit ortum. Eius rei admiratione capti multi multos passim consuluere Mathematicos, quorum alij aliud, ego hoc respondi: cùm fide digna videatur Batauorum narratio, causam non omnem conijciendam suspicionibus in errorem nautarum, circa altitudinem poli inuestigandam, quod alij faciebant. Nam si hoc nautis adimas, vt intra quinque gradus (quanto quidem ferè arcu Sol ad dictum diem infra horizontem adhuc erat in rei veritate) nihil certi de altitudine poli habere possint, vniuersam penè nauticam huius saeculi euerteris; neque hoc sine indignatione ferent illi Palinuri de se dici. Praererea, vt habet ipsorum narratio, Solis centri occubitus inter 2 & 3 Nouembris, huic eius exortui minimè respondebat. Ergò non in altitudine poli totus iste error esse potest. Erat die 2 Nouembris Oin 11. 37. n. cùm non totum viderunt, die 3. in 12. 38'. m. vbi vix summum marginem conspexêre. Ergò centrum occidit in 12. 7. m. cuius declinatio 15. 27. Quanta est etiam Soli, cùm ingreditur per 17. 53. = die 6 Februarij, non cùm O in y'. 28. 2 25. lanuarij. At neque natabat in Oceano locus seu littus illud, in quo glaciei vinculis captiui tenebantur, (vt Bodini discipulis hic respondeam) vt per sexaginta milliaria à Septentrione in austrum per illam trimestrem noctem transuecti esse possint. Nam paulò post repetita poli, adeoque & Solis altitudo, rursum prioribus obseruationibus proximè respondebat. Et remeantes idem iter peragrarunt, quod exeuntes confecerant. Relinquiturigitur, vt sola refractio culpam huius phęnomeni sustineat. Vt autem verosimilis esset tàm prodigiosa refractio, tot graduum: iussi primùm intueri in haec modò allegata exempla Tubingae & Hasliae, vbi refractionem horizontalem maiorem, illic vno, hic duobus gradibus notauêre authores fide digni. Nam etsi locus Batauorum fuit maritimus, vbi secundum naturam humoris propemodum eadem altitudo aëris, quae & in Dania: potuit tamen altera causarum, densitas nempe illius aëris, adiuuare refractiones. Quod si verum est, in tenebris condensari aërem, luce extenuari: tenebrę quidem ijs locis pro tanta refractione sat diuturnae fuêre, trium circiter mensium. Addidi & aliud experimentum, de nebularum Gronlandiae guttis, incredibilis planè magnitudinis, vt testatum reliquit nescio quis. His in praesentia priusquàm aliquid adiungam, primum examinetur ipsorum altitudo poli.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 138","label":"PROPOSITIO XI. Problema IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/138"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 140","label":"PROPOSITIO XI. Problema IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/140"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}