{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 144","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/144.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Quod si certis argumentis probari possit, siderum radios omnibus locis & temporibus refringi, damnum id ex parte sarciri à nobis posset. Ego quantum huius praestare possim, tentabo. Primùm refractiones diuersis locis diuersas esse, iam modò satis euidenter probauimus. Indidem & hoc patuit refractionis aliam & aliam magnitudinem prodire ex suscepta alia atque alia densitate aëris, & altitudine eius sphaerae supra terram. Deinde sunt Aegyptus, & Rhodus, illa Ptolemaei, hęc Hipparchi patria, maritima loca; quare in profundum aëris immersa. Vicissim cum frigus condenset, calor extenuet, & sit in illis climatibus calor maior; tenuior etiam erit aër, qui succedente ex Aquilone densiore & grauiore, pellitur in altum, & supra, qua fastigiatur, sese didit, vicissimque Boream petit, in decliuiorem aëris superficiem sese infundens: nisi vi fortiore repulsus, puta toto aëris aequore ex primo impulsu in motum constituto, repellatur, & quasi restagnet. Et in summa, quod densitatem attinet, perpetua existit commixtio aëris nostri, cum meridionali; & vicissim illius cum nostro, idque propter ventorum continuos flatus. Itaque densitatis respectu non erit admodum magna differentia nos Europaeos inter, & Aegyptum vel Rhodum: sed nos in sequentibus liberum vsurpabimus inquirere ampliùs, an omnibus locis eadem sit altitudo aëris, eademque densitas, capite 7. Causa itaque posita, effectum sequi necesse est: & cùm non hodie demum aër terris circulo circumfundatur, sed lex ista naturae, vt consentaneum est, inde à rerum conditu ad nos vsque perennet: nunquam igitur non fuisse refractiones, par equidem & consentaneum existimari debet. Haec à ratiocinatione deducta firmamenta, testimonijs & coniecturis ex antiquitate petitis fulcienda sunt, ex quibus appareat, continua successione saeculorum aut animaduersas, aut minimùm sensu perceptas refractiones in aëre siderum. Clarum praebet testimonium Plinius lib. I1. historiae naturalis, cap. 13. cuius verba sic habent: Quanam ratione, cùm Solis ex ortu, vmbra illa hebetatrix sub terra esse debeat, semel iam acciderit, vt in occasu Luna deficeret, vtroque super terram conspicuo sidere. Ecce Solem simul & Lunam, cùm essent in locis oppositis, semicirculo distantes, apparere tamen per refractionem supra horizontem, & in minore distantia, quàm est semicirculus: quod est doctrinae refractionum hactenus craditae consentaneum. Cleomedes lib. 1.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 143","label":"PROPOSITIO XI. Problema IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/143"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 145","label":"PROPOSITIO XI. Problema IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/145"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}