{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 154","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 154","ref":"154","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/154","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/154.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"non quod tanta fuerit in ipsis refractionibus varietas, sed quia etsi declinatio Solis vtrinque aequaliter adulteraretur: quia tamen ex declinatione habetur longitudo, & ex vitiosa declinatione vitiosa longitudo, plus igitur haec in declinatione aberratio fallit, vbi vni gradui longitudinis vnicum declinationis minutum respondet, quod fit versus Solstitia, quàm vbi vni gradui longitudinis minuta 24 declinationis respondent, vt in aequi noctijs. Cùm ergò in Occasu Solis ambos circulos Eclipticam & latitudinis à Sole, vt praedictum est, illuminatos vidi: nequaquam Solis neque ex eo Veneris locum verum habui. Iam enim dictum, si hoc fieret, visum esse differre, verum & hunc refractorium. Si autem circulo latitudinis super loco Solis posito, per obseruationem imeridianam reperto, atque per additionem motus eius intermedii reducto, in occasu Solis eundem circulum versus Solem exhibui, hoc est, si quem locum Solis in meridie methodo alia & certa reperiebam, & additione portionis, quae tempori à meridie ad occasum competebat, correxeram, si ei inquam loco circulum latitudinis applicarem: & sic affixos inuicem ad Solem occidentem deuoluerem, quoad eius, circuli latitudinis superficies interior modo praedicto illuminabatur; neglecto, vt idem in Ecliptica fieret: veritati propinquius acceßi, in inuestigatione loci longitudinis Solis. Nam latitudinis circulus, praesertim in aequinoctio verno Sole occidente, penè incidebat in verticalem: itaque refractio, quae solet in verticali fieri; penè omnis concedebat in latitudinem, parùm vitiata longitudine. Neque tamen illa via sufficiebat, quod non planè coinciderent circulûs latitudinis & verticalis seu refractorius.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 153","label":"153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/153"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 155","label":"155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/155"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}