{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 157","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/157.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"Porrò hic vnus ex iis modis est, quibus refractiones Tycho creberrimè explorauit, vt aliquando patebit, Deo volente, ex eius obseruationum libris. Est autem & Moestlinus ob singulare visus acumen, in Venere de die obseruanda exercitatissimus. Nota ad N. 7. De Halonibus, quorum Parelia quadam partes circulorum sunt, vt & Paraselenae, hoc monere volui harum rerum studiosos. Primo Halonum circa Solem & Pareliorum eosdem esse colores, qui sunt in Iridibus, obscuriores tamen ob claritatem solis propè lucentis; & tenues admodum in Halonibus circa lunam, & Paraselenis. Ergo sunt refractionum soboles, vt & Irides. Vide infra Cap. 5. experimenta per globos aqueos & vitra triangula. Deinde diameter Iridis, occumbente sole, semper est graduum 900. Halonis 45. ergo quicunque es, qui hic vltra Aristotelem sapere aliquid cupis, huius rei causam tibi demonstrandam esse scito. Tertio Halones cernuntur in nubibus planè proximis, quod ex celeri volatu patet. Et tamen ab omnibus omninò hominibus, in quocunque loco constitutis, cernuntur à luminari, ceu à suo centro abesse 22 1/2 gradibus. Quilibet igitur in nubibus tàm propinquis proprium Halonem videt, nou minus quàm Iridem, quia alii spectatori alia nubes inter fidus interponitur. Adeoque saepè mihi eodem loco permanenti Halo & Paraselene iam apparuit, nube iusto loco consistente, iam euanuit, nube abeunte, rursumque apparuit, succedente nube alia. Necesse est igitur, loco multo sublimiori, & tamen in materia fluitanti & certa superficie terminata, semperque eiusdem densitatis & altitudinis, refringi radios sideris, itaque refractos demitti: at non videri, nisi à nube pellucida ita excipiantur supra, vt ab infra, per corpus scilicet pellucidae nubis haec pictura appareat. Quartò Parelia & Paraselenae crebriores ferè sunt ipsis halonibus, quia in halone ferè semper parelia. Et haec quoties apparent, aequali cum Sole vel Luna semper cernuntur altitudine. Quintò, vt Iris appareat, locum vbi apparere potest & materia vestitum & vmbrosum esse necesse est. Propterea, quoties pluit interlucente sole, nube proximè supra solem apparente, scilicet vbi vix vmbra nubis abiit; tunc igitur clarißimae cernuntur Irides. Ergo materia aquea, quae inter spectatorem & solem est, seu pluuia sit, seu pellucida nubes, seu nebula (vidi enim Irides & in nebula) haec inquam format & figurat refractiones radiorum solis; quae verò post spectatorem est, ea excipit hos radios solis refractos. Nubes verò superstans obumbrat locum, & radios solis directos auertit, vt coloratiradii cerni queant. Itaque non est verum radios seu solis seu visus repercuti vel frangi in ipso loco nubis, in quo Iris apparet. Sexto, nec illud contemnendum, centra visus Halonis & Solis vt Lunae non minus in eadem recta esse, quam centra visus Iridis & Solis.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 156","label":"156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/156"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 158","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/158"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}