{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 162","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/162.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Duo quidem praestare videtur vallum hoc, vnum quòd alterius oculi conspectum alteri eripit, ne mutuo splendore à repercussionibus orto occaecarentur: Alterum, quòd altitudine sua terminum praescribit appropinquationi rerum visibilium. Quod verò vni oculo per nasum ademptum est, id alter oculus compensat. Natura enim perfectionem visus constituit in duobus oculis. Huius modi duae aliae valles à camera oculi deorsum concedunt inter maxillas & nasum, vt oculis paterent, quae sunt ori & pedibus proxima. Sic motus & victus necessitas requirebat. Frontis verò fornix maximè protuberat, ad excludendam coeli lucem, qua visibilia opprimerentur. Propterea quibus claritas lucis molesta est, frontem corrugant; & vallum id ad oculos propiùs deducunt. Sunt ferè in eundem vsum & cilia & supercilia. Lux enim per illa demissa non subitò pleno radio ferit oculos; sed partim ciliis obscuratur, oculique lucis appropinquantis per ciliorum rimulas faciunt periculum, an illa ferri possit. Et in longinquiori quidem luce superciliis & corrugatione frontis nos munimus, at in directè opposita palpebrarum etiam cilijs & connixu vtimur. Hoc Aristoteles sect. 31. probl. 16. sibi discutiendum esse putauit, sed absurda radiorum emissione, quam alibi ipse reiicit. Quae adeò causa est, cur supercilia curuentur in arcum, vt circulariter oculos circulares obeant. Accedit iam auctarii loco, quod puluisculos sustinent, quod cilia videntur flabellorum loco esse, ad euerrendos obuolantes puluisculos: denique quod, vt in toto corpore, sic hîc quoque partes vdae & tenerae pilis contra attritum muniri videntur. Praesertim cùm exterguntur palpebrae, & sordes detritu per valuas sunt prouoluendae: cilia canalium vicem praestant. qui sordes transualuas declinent, ne in oculum cogantur. Pilosa siquidem omnia, vt arida & sicca, humorem asperitate sua, & quodam quasi rigore, quo ad is non vincitur, repellunt.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 161","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/161"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 163","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/163"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}