{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 17","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/17.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Tentabo eandem comparationem motus physici cum motu lucis, aliis & pressioribus argumentis. Quod enim est in motu physico medium densius, cedens tamen, aut pondus seipso quiescens, mobile tamen impulsu alterius; hoc est in hoc negocio superficies densior, sed quae tamen lucem transmittat, & quodammodo transitui cedat. Nam vt in motu physico telum interdum cum re, ad quam collimabamus, colliditur, adhaerescentiaque mutuò, pergunt eandem viam, vno motu: ita idem hîc fit cum luce & superficie densiore, quam lux penetrat, sine tamen materia aut soliditatis dimensione. Sed video illud de motu physico in hanc vsque diem non satis explicatum, cur in hoc quoque refractio accidat, seu potius deflexio (quod verbum in physico motu magis est proprium) à directa linea motus, ad eam, quae perpendicularis est superficiei obiectè, quoties quod impulsum facit, obliquè in hanc incidit. Et quia negocium totum librae ratione nititur, deducendum est à suo fonte. Nec enim puto mihi datum iri locum, hanc demonstrationem alibi commodius expediendi. Quaerit in Mechanicis Aristoteles, quae causa sit, cur si trutina superiore loco sit quàm libra, & exonerentur lances, virgula quę prius inclinabat iam restituatur ad aequilibrium: sin autem Trutina sit infra; virgula, vt est à ponderibus inclinata, maneat, nec redeat exonerata. Demonstrationem Aristotelis neque lordanus repetiit, neque Cardanus lib. de subtilitate approbauit: non enim substituisset aliam: forsan quia obscura est. Sed Cardanus non multò clarior, Guidubaldo adeò displicuit, vt pleno libro, quem de libra scripsit, in eum inveheretur Causa concertationis mihi haec videtur, quod alterum Aristote lici problematis membrum absurdum videtur, & contrarium sensui. Quare dissimulauit lordanus, Cardanus non admodum candidè etiam demonstrare aggressus est falsò acceptum; quod notans Guidubaldus, sensuque conuellens, etiam eam partem, quae vera est citra controuersiam, (quod mirum) visus est negare: culpam cur Aristoteles aliique experiundo errauerint, in materiae lubricitatem conferens. Trutina erecta sit AB. virgula CD.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 16","label":"PROPOSITIO XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/16"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 18","label":"PROPOSITIO XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/18"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}