{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 173","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 173","ref":"173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/173.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Nam pupilla est fenestrae loco, crystallinus loco oppositae tabulae: nisi quòd ob pupillae & crystallini propinquitatem hic nondum facta est plenaria intersectio; quare confusa adhuc omnia. In anteriorem igitur superficiem crystallini, conus hic sinister factus, incidens, refringetur versus conum rectum, obliquus tamen nihilominus crystallinum traiicit, tantoque rectius impingit in superficiem hyperbolicam crystallini, vbi iterum sed parum versus conumpriorem directum refringetur, quare minus quidem in vitreo discedet à priori cono directo, quàm in crystallino, sed tamen discedet, & sic ad sinistrum parietem retinae allabetur. At ne turbaretur hemisphaerii ratio, si puncta foris in aëre, ex centro oculi sibi mutuo opposita, triplici refractione, à corneae & crystallini superficiebus factâ, deflecterent ab oppositione, & tanquam ab angulo in profunditatem oculi defluerent, sicque sese in portionem retinae minorem hemisphaerio colligerent; Natura egregiam rationem inuenit, statuto centro retinae, non in concursu axium conorum, qui vitreum humorem peragrant, sed longè intra, & limbo retinae admoto à lateribus, vt ita coni longiores, qui plus diuaricantur, rectas & ideo breues partes retinae interciperent, qui verò breuiores minus diuaricantur ad latera retinae, ij retinae obliquè obiectę magnas portiones exiguo angulo distinguerent, punctorumque ex opposito radiantium, refracti non oppositi, in opposita nihilominus retiformis puncta inciderent, & sic fieret compensatio. Adeoque si denique à punctis hemisphaerii rectę ducerentur per centrum retinae & vitrei humoris, illae puncta suę ipsorum picturae in opposita retina signabunt. Nisi hoc fieret, quantitas rerum à latere visarum indistinctè, semper variaretur cum oculi conuersione, vt fit cùm perspicilla oculis admouentur. Nam hęc, quamuis oculo immobiliter adhaerentia, si cum eo circumferantur, repraesentant ea, quae quiescunt, cum aliquo motu, propter variatam hemisphaerij quantitatem apparentem à laterib. Porrò hic operae pretium est considerare, quantum inter directam & lateralem visionem intersit.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 172","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/172"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 174","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/174"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}