{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 174","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/174.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Primum directae visionis conus à sola vuea coërcetur, quare totus in cornea est, obliqui coni aliqui à cornea ipsa destituuntur. Possent enim ratione vueae latiores esse: itaque malignè lucem admetiuntur retinae. Directus conus est circularis seu rectus, obliqui sunt pressi seu scaleni. Directi coni axis non refringitur in cornea, obliquorum axes refringuntur in illa: Directi coni omnes lineae sunt in crystallinum propemodum perpendiculares, obliquorum nulla. Directus aequaliter secatur ab anteriore crystallini superficie, obliqui inaequalissimè, quia quo deuexior crystallini anterior superficies, hoc profundius conum obliquum secat. Directus Hyperbolicam crystallini superficiem seu vmbonem circulariter & ęqualiter secat, obliqui inaequaliter. Directi coni omnes radii colliguntur ad vnicum retinę punctum, quod capitale est in hoc negocio, obliquorum conorum lineae non possunt planè omnes colligi, ob praemissas hic causas: quare pictura fit confusior. Directus collimat ad centrum retinę medium, obliqui ad latera. Directus rectâ incidit in retinam, laterales obliquè, quia iam modo dictum, centrum retina: esse infra sectionem, quam facturi fuerunt axes conorum, qui sunt in humore vitreo. Denique virtus sensoria, seu spiritus per neruum infusus, illic, vbi retina directis conis obiicitur, est collectior & fortior, & fontis & orbis ratione: ab eo puncto cum ipso retinae sphęrico diffunditur, & à fonte discedit, quare & debilitatur. Atque vt in infundibulo, & in reti piscatorio cum sacculo, quę supra fuêre retinae similitudines, ominia latera deflectunt vel humorem vel pisciculos in canalem seu sacculum: sic retinae latera sensus sui modulum non pro se vsurpant, sed quicquid possunt, ad directę visionis perfectionem referunt: sc. tum demum rem perfectè videmus, cùm eam cernimus cum omnib. hemisphaerii circumstantijs. Quapropter, obliqua visio minimè satisfacit animae, sed solùm inuitat ad detorquendos illuc oculos, vt directè videantur. Itaque interpretanda est propositio 17 tertii Vitel. Nam per solam perpendicularem nihil distinctè cernitur. At per omnes radiationes eiusdem puncti(à quo perpendicularis per centra foraminis & humorum duci potest collectas in ipsum centrum foraminis nerui (per 29 terrij Vitel.) omninò directa & explicata seu distincta fit visio.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 173","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/173"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 175","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/175"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}