{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 189","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 189","ref":"189","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/189","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/189.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"VITELLIONEM. Aduobus igitur punctis in aëre, quae sunt F & I in idem aqueae sphaerae punctum existunt radiationes duae FC & IC. quare per 12pręmissam fit sectio radiorum in C. Et qui fuit interior IC. post refractionem & sectionem in C fit exterior. Cùm autem CB. BK iam defierint concurrere in illas partes cum FAD. multò minus igitur IC duabus refractionibus factis concurret. Demonstratum igitur est, nullam radiationem abl profectam concurrere cum IAD. Sed neque ab vllo puncto cis I concurrens radiatio proficiscetur. Rursum enim, quae est interior quam IC aut quaecunque siex I. sectione in C facta latius euagabitur, quàm IC. Et cum haec non concurrat, multò minus illa concurret. Sumatur iam punctum quodcunque altius quàm est I. Sitque O. Dico aliquas omnino radiationes ex O concurrere cum axeRursum enim, ducatur OH radius inH punctum, quod terminat concursum radiationis ex I. quocunque puncto se citeriori. Ergo in H sit intersectio. Cumque IHGL sit terminus concursus ex I. & GL parallelos ad AD. OH interior factus, inclinabitur omninò, quare concurret. Id fiet omnibus O radiationibus à contingente sphaeram, vsque ad eam radiationem, quae ex O secundùm leges pręmissae 10 ducitur. Quae verò ex F puncto cadunt intra CN. non concurrunt post globum. Seu quod idem est, Nulla parallelos inter KB & DA concurrere potest cis F cum AF. Hinc apparet non vniuersalem esse 43 decimi Vitellionis. Quod quidem non dissimulat sic concludens: Sed & in his multa est diuersitas, quam relinquimus studio perquirentis. Languent verò post tuam aetatem Vitellio, haec studia, & ferè frustra tempus perdunt, qui haec excitare conantur. Metuo namque vt tu, adeoque & ego nunc, plus operae & temporis insumpserimus in exarandis, gignendis & planè sculpendis hisce propositionibus, quàm vniuersi in legendis insumpturi sint.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 188","label":"PROPOSITIO XIII. Problema","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/188"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 190","label":"PROPOSITIO XIV. Problema","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/190"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}