{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 196","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/196.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"Nam refractionumalius af paratus est. Quae vero sunt ab 8in 16. comunes siint, de Refractionibus globi. per 20 praemissam. Id experimento patet. Candelâ admotâ & recedente loco picturę pictura crescit, & contra. PROPOSITIO XXIII. Cum tabula, fenestella patens, globo obiicitur inter terminos sectionum parallelorum; & senestella globo est angustior: Pictura maximae partis de hemisphaerio proucitur in papyrum, quae post globum in termino intersectionis vltimae, lucentis puncti radiorum, collocata sit. Pictura euersa est, sed purißima in medio & distinctißima. Tanta est harum rerum varietas, & subinde noui quid, vt nisi attentissimus facilè confundatur. Adeoque ego quoque diutissimè haesi, dum diuersorum rationem eandem esse mihi persuadeo. Sit centro A globus aquae BC. cui obiecta esto tabella opaca DG. foramine patens EF angustiori, quàm est globus. Visibile sit HI. Papyrus in K. vbi intersectio postrema radiationum ex H. Quod si tabella abesset; per 20 praemissam, I pingeret se vltimâ suarum radiationum intersectione in L. & Hpunctum in K puncto. Radios verò conorum laterales intersectos, alterum in alterius loca intersectionum, proijcerent. Nunc opposita tabellâm non plus radiorum ex Hdefluit in sphaeram, quam quantum per EF potest, & quantum ferè in K confluit, & conus iste quadam veluti putatione minuitur, vt nullos intersectos in L iaculari, ibiue confusionem parere possit. Vicissim Radiationum ex I conus in L terminandus, plane castratus est obiectu DE tabellae, nobilissima sui parte, nempe radiatione per centrum A. & clarissimo mucrone L. tantum ab est, vt quiequam in K spargat, ad confusionem faciendam. Relinquitur autem radiationibus ex I non ampliùs, quàm quod per EF ingredi potest. Illud verò, quicquid est radiorum, sese per latitudinem MN successiuè intersecat per 19 praemissam, & iam intersectione factâ transit AL inciditque in papyrum in Kpositam, propius quàm est L. & non ad punctum, sed sparsim, quia in MN iam facta est intersectio. Proptereâ pictura à lateribus obscura & confusa est. Quòd si papyrum à latere propius admoueas, rectius quidem pingentur latera, nunquam tamen exquisitè: quia intersectiones non tantum in profundum MN(quod parum referret) sed etiam in latum sparguntur. Cumque Cumque in EF sit facta intersectio IE& IF. cum HK. terminentur verò radij in MNprius, quàm AL transeant, per 19 praemissam, ergò ex dextris Ifiunt sinistra MN. nec fieri potest, vt noua sectione dextra euadant. Angustam autem fenestellam E F oportet esse, ne latior facta, officio hoc suo excidat: proximam globo, ne nimis parum & confusius quidem de hemisphaerio intro radiet. Corollarium. Apparet hinc ex parte vsus foraminis vucae in oculo: item, quare latera retinae propius admota, crystallino quàm fundus.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 195-2","label":"PROPOSITIO XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/195-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/195-2"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 198","label":"PROPOSITIO XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/198"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}