{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 202","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 202","ref":"202","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/202","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/202.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Eum tamen perspicilla profundae cauitatis adiuuant, ad remotiora percipienda: quibus quidem perspicillis meus visus plane confunditur, quamuis ipse quoque vtar cauis, sed aequabilioribus. Alteriam pridem fato functus, ad propinqua penè caecus, ad remota lynceus erat; adeò vt in domo aliquot stadiis distante, recentes tegulas, veteribus immixtas, se numerare gloriaretur. Specillis conu exis adhibitis, & charta, quantum brachio poterat, eminùs explicatâ, legebat non malè. Audiat Aristotelem, si quis meis experimentis minus adhibet fidei. Sectione 31. Problem. 8. 15. 16. 25. planè hoc quaerit, qui fiat. quod μύωπες & πρεσβηται, contraria patiantur, illi prope admoueant, hi remoueant ea, quae sunt lustraturi, & illi quidem visu hebeti, minusculas tamen scribant literulas. Addo & schemata, ne quid desideretur. Sit ἀβγ° specillum cauum, punctum lucidum adeò remotum sit, vt radiationes propemodum paralleli sint, veniant inquam θα. 1 radiationes ab eodem lucente puncto, quia ergò aßdensioris superficies caua est, cuius centrum ainter θ1. Ergò θα refringetur ad perpendicularem λα continuatam, quare in aγ versus exteriora, & 1β versus aξ continuatam, ite. rumque in exteriora in 8 δ. sicque θα. 18 paralleli prius, iam diuaricantur. Et quia γ8 caua superficies est densioris medii, seu conuexa rarioris, centroμ. Ergò α) refringetur ἀγμ in γζ & βδια δμ in δη. magis igitur diuaricabuntur γ ζ. δη. adeò vt continuatae imaginatione concurrant in-.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 201","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/201"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 203","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/203"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}