{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 205","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 205","ref":"205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/205.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Denique sensu patet, idolum seu imaginem contrastantis apparere in nigro oculi. Democritus igitur antiquitus, vt est apud Aristotelem de sensibilibus cap. 2. visionem fieri dixit per hanc imaginem seu idolum. Vitellio dixit, visionem fieri per confusam illustrationem crystallini. Ego dico, visionem fieri per hanc confessam & inuictè demonstratam picturam. Omnes tres superpositiones certae sunt, incertum si tibi est, quânam ex his perficiatur visio, sequere quamlibet, rationibus tamen auditis. Democritum quidem Aristoteles refutauit, monens, non esse idolum id, rem aliquam, sed ἔμοαων, imaginem, vt in Catoptricis, non picturam, nec esse παθος oculi, in quo inesse putatur, sed oculi positi contra hunc oculum, & sese in eo aspicientis. Ita ego Vitellionem refello ipsissima confusione radiorum. Nam quod ait, obliqua quoque videri, quatenus obliquae radiationes concurrant cum perpendicularibus; eodem igitur puncto recipitur obliqua & directa radiatio. Duae igitur res vno loco existimabuntur esse. Me verò confirmat vniuersalissima argumentatio, ipsi Vitellioni vsurpata. Passio visionis sequitur actionem illustrati onis, in modo & proportione. Retina verò illustratur distinctè, per puncta singula, à punctis rerum singulis, & per singula puncta fortissimè. In retina igitur, non alibi, fieri distinctissima & euidentissima visio potest. Id tantò magis, quòd etiam turbatam picturae rationem vitia videndi sequuntur, vti demonstratum est. Ac nescio an Democritus hanc potius picturam, idoli sui nomine, quo visio fiat, celebrauerit, quàm illam specularem ἔμσασιν. Saepe antiquis vsu venit, vt ab Aristotele sub commentitio sententiae schemate refellerentur immeriti. Quòd verò mihi obijci posset inuersio meae picturae, quam Vitellio magno studio declinauit: primum is, ad eam obtinendam, planitiem crystallino, contra manifestam experientiam, tribuit; quae cùm gibbam esse superficiem illam asserat, fatente itaque Vitellione, fiet simulachrorum inuersio. Atque ego diutissimè sanè me torsi, vt ostenderem, conos in ingressu foraminis vucae sinistros ex dextris factos, post crystallinum in medio vitrei rursum secari, fierique alteram inuersionem, & qui sinistri facti erant, dextros rursum fieri, prius quam ad retinam pertingant.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 204","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/204"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 206","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/206"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}