{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 206","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 206","ref":"206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/206.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Nec finis huius inutilis curae, donec in propositionem II & 12 ex praemissis incidissem, quibus haec sententia planissimè refellebatur. Ac etsi obtinuissem propositum, querela tamen erat super futura: Hemisphaerium tamen peruersum erat futurum, qui enim foris, vultu ad nos conuerso stant, dextra censentes haec, illa sinistra; illorum imagines directè obiectae pro sinistris dextra erant habiturae, vt videre est in speculis. Nam qui tibi dexter est oculus, is imagini tuae fit sinister. Vt taceam, quòd cauum picturae introrsum in caput vergebat, cùm cauum rei vergeret in plagam contrariam. Itaque si te mouet inuersio huius picturae, metuisque, vt inuersionem hanc sequatur & inuersa visio, sic velim perpendas. Quenadmodum non ideo visio est actio, quod illustratio sit actio, sed contraria actioni passio: ita etiam, vt loca respondeant, patientia agentibus è regione oportet esse opposita. Tum autem perfectè sunt loca opposita, cum idem centrum mediat in lineis oppositionum omnibus, quod non erat futurum, si pictura erecta fuisset. Itaque in inuersa pictura, etsi vniuersaliter & respectu communis alicuius lineae dextra sinistris permutantur: dextra tamen rei, dextris picturae, & supera rei superis picturae (sui ipsius respectu) perfectè opponuntur, sicut cauum cauo. Nec metus est, vt in plaga erret visus. Rem enim sublimem intuitus manifestè sursum vertit oculos, humiles confessus, & oppositos rei, causa loci. Errasset potius erecta existente picturâ. Alicubi enim oculi interior paries obiiceretur rei directè, alicubi non, vt à lateribus: declinaret enim ab oppositione. Nihil igitur absurdi committitur, inuersâ picturâ, quod Vitellio tantoperè fugit: quod & Iessenius secutus est, existimans refractionem in cornea hoc praestare, ne dextra fierent sinistra: quod propos. 12 ex praemissis vlanè refutatum est.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 205","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/205"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 207","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/207"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}