{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 207","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 207","ref":"207","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/207","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/207.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":366,"text":"Quid denique de inhaesione speciei in crystallino (quae Aristotelis & ipsa est, qui τὸ ὕδως ad visionem ideo eligit διὰ τὸ ἐυφυλακτότερον καὶ ἐνυποληπτότερον εἶναι, quod recipiat & conseruet melius quàm aër) sit sentiendum, ex conclusione cap. 1. apparet. De peruasione verò eiusdem per angustissimam viam seu cauitatem nerui, vsque ad biuium vtriusque nerui, paulò supra in hoc capite Numero 3 satis est dictum. Multò melius de officio crystallini Platerus, quamuis nec ipse scopum planè tetigit. Visionem ait fieri retiformis tunicae ministerio: crystallinum verò retiformi hoc praestare, quod extra oculum conuexa specilla praestant lusciosis, efficere namque, vt res maiores appareant. Omnino Platere, tale quid praestat crystallinus: hoc ipsum verò non praestat. Primùm quia crystallini intersectionum terminus vltimus est in confinio retinae, dictum igitur propositione 18 praemissâ, quid futurum sit de oculo integro illic applicato. Nempe, videret oculus integer loco retinae solius positus, non plus vno puncto, idque confusissimè & per totam ferè crystallini superficiem. Quod si maximè distinctae res essent appariturae oculo integro illic collocato, non ideò idem sequetur & in partem oculi. Causa haec est, quia in oculo integro est non tantum centrum, in quo radii omnium lucentium concurrunt (vel quasi concurrissent, ita excipiuntur) sed etiam superficies, in qua pictura distinctè explicatur. In retina verò, quae pars est oculi, id locum non habet. Nam si res illae distinctae & maiores à crystallino in retiformi repraesentari dicantur, quae radios omnibus punctis ad idem retinae punctum proiiciunt (vt iam hoc per se falsum concedatur) Quâ ergò ratione punctum illud retinae excipiet distinctas rei visibilis partes, cùm punctum sit ex supra posito. Sin autem huc rem trahis, vt quicquid est simulachrorum per totam retiformis superficiem, id à crystallino majus repręsentetur: iam planè destruxisti similitudinem ab oculo integro& specillis externis, ad retinam traductam. Oculum enim sic in latum illustrant res visibiles plures, vt tamen & in idem centrum quasi coëant, & sectione (vel quasi) factâ ab eodem vnico puncto excipiantur in retinam. Tunc itaque perspicilla conuexa praestare possunt, vt à re quapiam maior superficies retinae occupetur. At inter crystallinum & retinam nullum est punctum concursus radiorum ex diuersis visibilis rei punctis venientium, per 12 praemissam: quare potiùs minor fit portio illustratae retinae propter crystallinum, quàm maior. Vide 23 praemissam: & quae Numero 2. de modo visionis dicta sunt.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 206","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/206"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 208","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/208"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}