{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 209","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 209","ref":"209","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/209","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/209.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Sequitur postremus, quem hac vice considerandum mihi proposui, loannes Baptista Porta, qui libro 17 Magiae naturalis, capite 6. primum eius rei artificium tradit, cuius supra capite secundo solemnem demonstrationem expediui: qua ratione nempe omnia in tenebris videantur cum suis coloribus, quae foris à Sole illustrantur: postea propositis aliquot iucundis artificijs, iam conclusurus locum, haec pauca de visionis modo addidit: Hinc Philosophis & Opticis patet, quonam fiat visio loco, ac intromittendi dirimitur quaestio, sic antiquitus exagitata, nec alio vnquam artificio demonstrari poterit. Intromittitur idolum per pupillam, senestrae foraminis instar, vicemque obtinet tabulae, crystallinae sphaerae portio in medio oculi locata, quod scio ingeniosis maximè placiturum. Equidem beasti nos, ô excellens naturae mysta; lite illâ diremptâ, receptione an emissione fiat visio? Nam quod multi passim vel obiter sunt admirati, vel neglexerunt visum, vel diligentiùs excultum per inuidiam & maximam gloriae diuinę iniuriam, Reique pub. literariae damnum priuatim ostentare maluerunt: aut animaduersum quidem, (vt in Sueuia vietores, in dolijs abditi amplioribus, patente exiguo osculo) non potuêre tamen pro dignitate tradere: tu vnus & animaduertisti, & percoluistij, & publicum fecisti cum dignitate: vt pro scientia & amore, qui in te est naturae mysteriorum, disputationi vtilissimae accommodares. Itaque quod me attinet, habes admiratorem & praedicatorem tui nominis non ingratum: de caeteris eadem tecum spero. Neque puto vel aliter posse rectiùs confirmari receptionem specierum in visum, & refutari emissionem radiorum, (de quibus vide Macrobium lib. 7. Saturnalium) quod quidem posterius Vitellio lib. 3. p. 5. attentauit, & Aristoteles libello de Sensili cap. 2. neque fore quenquam, qui vel tantillum amplius dubitaturus sit: dummodo fatalem socordiam excutiant physicarum rerum professores, & haec quoque paucula cognoscere dignentur. Quin etiam ex hoc tuo inuento Philosophi de luce, de coloribus, de perspicuo, rectiùs, quàm ex Aristotele, philosophari discent. Absurdus est Aristoteli libello de sensili Empedocles, quod χρήματι dixerit ἀποῤῥοίας. Incommodum enim putat, visionem fieri cùm oculus effluxu à coloribus facto contingitur. At in hanc tuam obscuram cameram intueatur, videbit parietem tangi, quin igitur oculus tangi possit?","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 208","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/208"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 210","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/210"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}