{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 215","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/215.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"transtulit; experientia verò anatomica clarissimè refutat, affirmans crystallinum humorem esse loco anteriore, quàm est centrum globi, & superficiem quidem eius anteriorem depressae rotunditatis, non protuberantis. In caeteris Hebraeus bonâ vtitur demonstratione. Positis enim in vltimoschematek L& CD duabus quibuscunque quantitatibus, oculus AB sic admouetur, vt CK in linea vna constitutis, etiam DL in vna sint linea. Tunc enim protractis KC. LD fit concursus in I. spatio IA post oculi superficiem, quae comparata ad globum alicuius oculi ostendit eius semidiametrum. Nam vt excessus KL super CD ad distantiam KL & CD. ita tota KL ad eius ab I distantiam, cùm tamen KL ab AB inueniatur minus distare. Noster verò Tycho Braheinter initia minus adhuc tractandorum instrumendorum peritus, etiam ab ipsius instrumenti articulo, huiusmodi passus est impedimenta. Cum enim in figura penultima, rectę regularum in A concurrerent, & materia circa A crassitudinem obtineret, excurreretque vsque in E. non tantum centrum, sed ne superficies quidem oculi in A esse potuit, sed in E substitit, vt in Mechanica parte folio D 4. & in Progymnasmatis fol. 34 monuit. Cumque visus sibi esset vsurpratione tabellae, cuius structura folio 342 habetur, errores obseruationis hinc obortos plane sustulisse: postea tamen animaduertit fol. 342 sibi etiam os Genae obstitisse, quo minus oculi pupilla sat propinquè circumferentiae capitis instrumenti applicaretur. Huc ipse quidem causam confert visus etiamnum aberrantis.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 214","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/214"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 216","label":"PROPOSITIO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/216"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}