{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 222","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 222","ref":"222","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/222","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/222.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Ac cùm iam in Optica versemur, age quod est in hac scientia nobilissimum excutiamus, huicque corpori applicemus. Ex diuino Mose discimus, omnia primitus ex aqua constare; ac cùm in principio rudis indigestaque moles fiiteretur, ex humido & arido, seu ex aqua & terra constans: statim eo ipso primo die conditam esse lucem; quae die quarto in varia corpora fuerit distributa. Ex hoc portu certissimae sententiae soluens, coniecturis non absurdis remigantibus, in vastissimum huius contemplationis oceanum enitor, & hoc statuo, Solis corpus ex materia constare omnium totius mundi densissima, vt intra cuius angustissimum orbem tantum conclusum sit materiae, quantum in tota aurâ aetherea per infinitam ferè solidae sphaerae mundanae amplitudinem est dispersum. Esse autem densitatem huius corporis in summo gradu, requirit eius calorifica vis tam acris, tamque longè porrecta. Nam si licet exempla rerum sublunarium accommodare coelestibus: (vt autemliceret, iam modo Moses effecit, qui eandem omnib. materiam ostendit) equidem ignitorum, quae sunt eiusdem quantitatis, rantò quidlibet violentiùs vrit & longiùs, quantò densiùs: plus carbo quàm flamma, plus ferrum candens, quàm carbo. Quorsum respiciens quidam veterum Philosophorum, vt est in Diogene Laertio, non tàm absurdè locutus, quàm iniquè exceptus est, Solem statuens esse candentem lapidem. Non metuebat ille scilicet cum Aristotele, ne in terram procideret, si lapis esset: quod an rectè fecerit, ex Gilberti Gulielmi Angli Philosophia magnetica disces, cui planè hîc subscribo. Et scirè Pharnaci Plutarchus respondet metuenti, ne si Luna terrea esset, procideret in terram. Sicut, inquiens, Solomnes partes, ex quibus constat, ad se conuertit, ita & lapidem terra, sibi conuenientem, accipit. Quod si sed pequod corpus est, ab initio terrae non atiributum, neque ab ea auuisum culiari natura pro sese constans: quid prohibet, quin seorsim id subsistat, suis compactum propriis & constrictum partibus &c. Et infra: Probabile est, mundum, siquidem animal est, multis in partibus terram habere, in multis aquam, ignem, aerem non neceßitate, sed ratione disponente. Nam neque oculus leuitate sua in caput compulsus, neque cor sua grauitate in pectus delapsum est: sed vtrumque ita collocatum, quia hoc modo erat conducibilius.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 221-2","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/221-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/221-2"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 223","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/223"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}