{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 223","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 223","ref":"223","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/223","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/223.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Et quae pulcherrima alia sequuntur. Quòd autem certam materiae in corpore Solis quantitatem definio, aequiparans eam residuo materiae, qua secundum diuinum Mosen extensio, seu insufflatio facta est inter aquas & aquas: id videtur sic requirere proportionis concinnitas: vt cuius vis vniuersum illud spatium permeare debuit, idem tantum receperit corporis, quantum in vniuerso illo spatio inest. Neque metus est, vt vel hoc tàm arctè condensari, vel illud tàm amplè extendi, sine com mixtione vacui non potuerit. Quid enim inter extrema haec non intersit, si inter aquam & aërem, inter media, & sibi inuicem valdè propinqua, tanta intersit proportio, vt aquae gutta tantùm complectatur materiae, quantum est in satis ampla camera aëris, quod supra c. 4. probauimus n. 6. prop. 10. Hanc porrò materiam corporis solaris, quia simplicissimam esse conuenit, & maximè vnam, vacare necesse est duabus Opaci notionibus, quas vox haec supra cap. 1. prop. 17. nacta est. Neque enim superficies habebit intra se multas, quo nomine simplex non esset, neque colorem. Nam eum definiui supra cap. 1. p. 15. lucem in potentia: Soli verò merus actus lucis competit. Et per se colorata impuritatem arguunt materiae, Solis corpus purissimum esse, aequum est. Quare non obstante summa densitate, Solis corpus pellucidum nihilominus erit. Itaque per. 11. primi capitis, fluore aliquo constitutum esse, & denique ex aqua in summum gradum condensata & depurata, quod & diuinitùs edoctus Moses innuit, prodijsse necesse est. Rursum, quia Solis officium in mundo omnium confessione hoc est, quod cordis in animali. (Nam & Planetarum motus ex Sole dispensari, in parte Astronomiae physica probabo) vt vitam scilicet huic aspectabili mundo dispenset: animam quoque tanti muneris administram, scu malis facultatem vitalem, in corpore Solis inesse necesse est. Ex huius igitur inhabitatione in corpore densissimo & purissimo, eiusque potentissima viuificatione seu informatione, victoriâ nempe animae & subiugatione contumacissimae materiae, lucem resultare consentaneum est, incertum quâ ratione, certum tamen exemplis multarum rerum sublunarium. Dic enim Physice, vbi videris orientem flammam sine calore, qui est vel ex animali facultate, vel olim ab ea progenitus?","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 222","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/222"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 224","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/224"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}