{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 226","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 226","ref":"226","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/226","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/226.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Centrum igitur est, vnde origo est luci: superficies est, quae ex centro vim hanc suscipit, & toti mundo dispensat, quodque se ipso oculos ob exilitatem erat effugiturum, id superficies dilatans ob oculos sistit: intermedium denique est, quod & centro transitum in superficiem, & superficiei vim spargendi lucem per hemisphaeria conciliat. Haec nota & cum diuinis rebus, cumque iis, quae in praefatione capitis primi dixi, confer. Videbis in Sole mundi, in mundo Dei conditoris imaginem palpabilem. Etsi verò ex omni superficiei parte vndique vnum centrum emicat: non tamen efficitur, vndique aequalem esse vim illustrationis. Nam a puncto medio lux perpendicularis exit, & fortius ferit, à lateribus refracta debilitatur. Id enim ex Opticorum doctrina refractionis ingenium est. Proinde & maior Solis portio maiorem illustrandi vim obtinet, minor minorem. 2. De Lunae illustratione. Haec antiquissima Astronomiae pars fuit, vt in re omnibus obuia causas inquirerent; vnde scilicet eueniret, vt Luna menstruo circuitu nascatur & vanescat: variasque species induat. Berosus Chaldaeus, referente Diogene Laertio, Lunam docebat esse ex dimidia parte lucidam, seu vt Cleomedes refert, semigneam, ex residua lumine omni orbatam: fierique ex globi conuersione, vt lucida pars post corpus latens paulatim magis atque magis emergat. Huius sententiam Thales Milesius meliorem reddidit, primusque id quod res est, totum hoc hemisphaerium à Sole illustrari, Lunamque nulla ex parte se ipsa lucere dixit: Quod Plutarchus Anaxagorae tribuit. Poterat id Berosus vel ex eo colligegere, quod ad oculum patet, non semper easdem Lunae partes lucere. Quam enim nobis in Luna faciem ex macularum dispositione imaginamur, illa successiuè enititur in lucem, semperque immobilis ad nos deorsum conuertitur, luci transitum super sese concedens. Est in occidentali Lunae margine, paulò supra oculum, versus verticem, macula nigerrima, puncti instar, in media & clarissima luce, separata à maculis, ceu insula à continentibus, vix digiti latitudine ab extremo limbo distans. Hanc ibi, nempe in occidentali margine, & paulò versus verticem cernes, seu diuidua Luna sit, seu gibbosa, seu omninò plena. Circunlus igitur illuminationis primum illam attingit, post transit magis magisque, & post plenilunium planè deserit.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 225","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/225"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 227","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/227"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}