{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 227","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 227","ref":"227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/227.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Quare non eaedem Lunae partes semper in lumine sunt, quod Berosus existimabat: Sed eaedem eius corporis partes ad Tellurem, gyrationis suae centrum perpetuò conuertuntur: ipsa verò terram circumeundo, alias atque alias Soli partes obijcit, sese ipsa tanquam à veru verteretur, menstruatim ad Solem assans: eo ferè modo, quo Copernicus terram ad Solem, ceu ad ignem, dietim conuerti & allari dixit. Haec de illuminatione Lunae sententia, vti certa est, extraque omnem dubitationis aleam, ita non defuerunt, qui opticis rationibus impugnandam sibi sumerent. Quorum sententia plenè disputata est apud Plutarchum de facie Lunae, & repetita à Cleomede lib. 2. (quamuis Scaliger hanc eandem instantiam Arabi cuidam, filio Amram tribuat) Si Sol, inquiunt, Lunae suam communicat lucem, id per repercussum ad nos deriuabitur, vt non Lunae lumen cernamus, sed in Lunam directis oculis Solis ipsius radios excipiamus. Quo concesso, sequetur, Lunam esse speculum conuexum. Quare in Luna Solis imaginem cernemus. Praeterea non erit possibile, vt vel in toto, vel in diuiduae Lunae dimidiato corpore, Solis radios circumcirca cernamus. Lex enim repercussus haec est, vt ab illo vnico puncto corporis fiat, vbi anguli, quos radij & illapsus & repercussus cum sphaera faciunt, possunt esse aequales. Cùm itaque neque Solis imaginem in Luna cernamus, neque illa vno certo loco, in quo potest esse angulorum aequalitas, illustretur, sed interdum toto corpore, interdum dimidiata, interdum & in extremis marginibus falcata appareat, sequi existimant, vt Luna non luceat radijs à Sole venientibus. Poterit haec instantia negocium illi facessere, qui omnem omninò lucem in directam repercussam & refractam distribuit: quartam non agnoscit.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 226","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/226"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 228","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/228"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}