{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 231","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/231.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"At vtriusque corporis semidiameter à Ptolemaeo proditur esse 15. 40. vt Reinholdus ipse dicto libello fol. 209 assumit. Angulus ergò CHD est 15 minutorum. 40 secundorum. Et quia FD est perpendicularis ad DH ex constructione, CH verò tangit circulum in C. vnde DC. quae ex Dcentro in C contactum, est perpendicularis in CH. erunt igitur FDH. DCH aequales & recti. In triangulo igitur DCH rectangulo residui CDH. CHD iunctim sunt aequales recto DCH. Sunt autem & CDH. CDFiunctim aequales recto FDH. communi ergò CDH ablato residuus FDC. residuo CHD aequalis est, quare arcus FC. est 15. 40. aequalis verò GB. & summa vtriusque 31. 20. & FAG semicirculus vel 180°. Ergò CAB18OP. 31. 20. & residuus CEB. 179°. 28'. 40. Haec est omnium maxima quantitas arcus CAB. nempe tunc cum Luna & in apogaeo est, & noua. Perpende namque, quòd H sit mucro vmbrae Lunae, idemque & locus, in quo Sol & Luna aequali angulo spectantur. Et cum eiusdem globi vmbra longior, fiat acutior, si nempe globus illuminandus à globo maiore illuminante discedat longius. Ergò vbi longius discesserit Luna à Sole secundum rectam lineam, ibi & vmbrae mucro erit auctior, quàm est angulus 31'. 20'. visionis in apogaeo. Quare Luna noua in perigaeo, cùm secundum notionem vocis, ad terram accesserit, ac proinde à Sole recesserit, acutiori angulo finiet vmbram. Rursum Lunaplena, quando 60 ferè semidiametris terrae longiùs à Sole abest, quàm terra, (cùm in nouilunio totidem semidiametris Soli propior fuisset quàm terra) multò acutiori mucrone vmbram claudet: multo igitur minor erit arcus FC. quàm 15. 40. idque secundum placita Ptolemaei, quae hîc ex Reinholdi sententia sumus secuti. Vt autem & sciamus, quanti sint arcus FC vel GB. cum omnium minimi sunt. Continuetur ergò DH in I. & fiant HI.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 230","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/230"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 232","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/232"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}