{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 232","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/232.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"HD aequales, (dissimulata iam semidiametro terrae) vt Luna sit in apogaeo rursum, & vicissim plena. In quo situ tangat Lunam & Solem recta KL. concurrens cum HC producta in L. continuenturque LK & DI ad concursum in M. & sit HL ex placitis Ptolemaei 1210 semidiametri. HC verò & HK64. vt CK sit 128 ferè & CL. subtracta CH sit 1146. Hîc enim sub tilitate non est opus. In triangulo igitur LCK. dantur latera LC. CK. & angulus LCK. cùm enim CK & DI sint paralleli, erunt DHC. & HCK ęquales: quareLCK residuus ad semicirculum, scilicet 179°. 44. 20. Hinc prodit augulus CLKI. 34. In triangulo igitur HLM angulus HLM est 1. 34. Sed exterior LHD. vel CHD. aequalis est interiorib. & oppositis HLM. HML. ergò HML dimidius angulus acuminis vmbręLunae plenae est minor LHD acumine vmbrae Lunę nouae, spatio HLM 1. 34. Erit ergò 14. 6. cuius duplum 28. 12. Quare hic CAB erit 180. 28'. 12. mi nor quam antea. Arcus CEB verò dimetiens circulum visionis CB. Lunâ rursum apogaeâ & plenâ, manet idem, qui prius, nempè 179. 28. 40'. siquidem verum est, quod Ptolemaeus docuit, Lunae nouae & plenae aequales esse apparentes diametros. De circulo Jlluminationis Te. Cùm Luna plena vmbram Terrae dimeuatur duplo sesquiplo suae diametri, acutior erit vmbra terrae & longior, vmbra Lunae plenae: circulus igit illuminationis propior circulo meximo. Hunc Vitel. pro. 59. decimi, docet inuestigare in hunc ferè modum. Assumit ex astronomicis distantiam Solis à Terra, qualium semidiameter Terrae est pars vna, esse 1210 earumdem verò semidiametrum Solis esse 5°. In superiori schemate sit N centrum terrae HR. Tangat recta RQ corpora Solis & Terrae, & in puncta contractuum R.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 231","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/231"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 233","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/233"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}