{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 235","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 235","ref":"235","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/235","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/235.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Id est: quia Luna in oppositione duodecim horis post Solem in medium coeli venit, & verò vt as, ita totum Lunae corpus, ipsum quoque in duodecim partes seu digitos diuiditur: ideo quot horis Luna à Sole distat, tot vncijs seu digitis lucet, ac cùm non duodecim, sed quindecim diebus impleatur à primo exortu. Igitur non quolibet aetatis die integrâ horâ distat longiùs à Sole, nec integrum digitum adijcit parti lucenti: sed dodrantem & semunciam, hoc est, 45 minuta, & 2 cum semisse minuta, in vniuersum 47 cum semisse minuta, vnius digiti, eo quod 47/ horae minutis à Sole digreditur dietim: distributis enim 12 horis in 15 dies, veniunt vni diei 48 minuta. Plinio verò praecisior denominatio non suppetebat, quàm dodrantis semunciae. Itaque & Plinius agricolis & patribus familias regulam tradit, ex latitudine lucentis cornu discere aetatem Lunae, hoc est, digressionem eius à Sole, motu medio. Hanc regulam si quis ad amussim sequi velit, Reinholdus monet, fallere nonnihil. Nos & veri propinquitatem & aberrationem leuiculam demonstrabimus hoc schemate. A centro scribatur circulus maximus corporis Lunae BCD. in ea BAC dia męrros, eique ad rectos EAT. Sitque E centrum Solis, ergò circulus illuminationis erit parallelus ad BAC. scilicet FG. Iam sumatur Hpunctum extra lineam EA. quod designet locum in superficie terrae, in quo visus consistit, & ducatur AH linea axis visionis Lunae, qui sit KL. & connectatur EH. Cùm ergò in triangulo AEH vigecuplo ferè longius sit latus AE. quàm AH. Multò igitur maior erit angulus AHE. determinans digressionem Lunae à Sole, quàm angulus AEH. vtrisque verò iunctis aequalis est exterior & oppositus TAH. Ergò TAH maior quidem est AHE digressione) à Sole, sed exiguo maior.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 234","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/234"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 236","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/236"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}