{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 236","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/236.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Sed TAH est angulus, quo inclinantur AH axis visionis, & AE axis illuminationis, ad quem angulum latitudo lucentis cornu sequitur. Ergò latitudo seu augmentum lucentis cornu ferè quidem, non tamen omnimodè, respondet digressui Lunae à Sole. Reinholdus differentiam in quadraturis, vbi maxima est, ostendit esse graduum trium semisse plus vel minus. Quod si omnes subtilitates libet consectari, aliud etiam de est huic modo, nempe cum FG circulus illuminationis non saepè sit aequalis KL circulo visionis, sed plerunque minor. Ergò hanc quóque ob causam proportio inter augmentum partis lucentis, Sole nonnihil turbatur. & discessum Lunae àEtsi verò nihil turbaretur proportio, neque ab hac, neque ab illa causa, non tamen ideo visus citra errorem sit futurus, si ex dodrantibus semuncijs latitudinis cornu lucentis, dies aetatis Lunae, seu digressionem à Sole scrupulosè velit colligere. Digiti enim etsi intra terminos visionis sese recipiant aequaliter, quò propiores tamen sunt circulo visionis, hoc apparent angustiores, quò magis appropinquant centro disci lunaris, hoc latiores apparent. Cuius rei demonstratio propemodum eadem est cum illa, quae ostendit, cur subtensae arcubus circuli non fiant proportionales, sed quò minores arcus, hoc sint illis subtensę aequaligres: & cum in principio quadrantis 2909 particulae diametri miiutum vnum addant, in fine totidem particulis integri 13 gradus, 51 minuta respondeant. Nempe totum Lunae aspectabile hemisphaerium, vt supra ex lib. 4. p. 64. Vitellionis dixeramus, apparet planum; proinde quilibet eius semicirculus per polum hemisphaerij visibilis ductus, apparet linea recta, vndefit vt partes circuli, partibus rectae respondeant, & aequalibus vnius rectae, in aequales arcus, latiores qui visui directè obiiciuntur, exiles qui in decliuia globi versus visionis terminum sese subducunt. Haec adeò causa est, cur prima nascentis Lunae incrementa valdè tardè appareant, & vltima euanescentis decrementa, at vbi Luna dichotomos, ex diligenti aspectu sectionis faciei Lunae, intra paucas horas iudicium de vera quadratura ferre possis. Anno 1602. die 11. 21.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 235","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/235"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 237","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/237"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}