{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 24","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/24.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"PROPOSITIO XXIX. Cum est immoderata proportio mutua inter luces ad idem obiectum allabentes: sensus non internoscit lucem debiliorem. Internoscere enim est comparare seu discernere officium sensus visorii. Vt verò proportio, sic & comparatio. Si ergo proportiones colorum seu claritatum omnes internosci possent, cum infinitae sint in magnitudinis incremento, discretiuam facultatem infinitam esse oporteret, quod negant Physici. Omnibus enim facultatibus sensariis certae sunt praescriptae vires. PROPOSITIO XXX. Luces coloratae in superficieb. iis, quae luci cognatiores habent colores, vt in albis clariùs apparent quàm in nigris. Cum enim lucis opus sit illustratio, quo patiens suum, vt omnia agentia sibi simile reddat, eique sit continuus color seu tenebrositas, vbi colores ad tenebras plus accedunt, vt nigri, difficilior existit illustratio. Et per 28. 29. nigredo vincit in colore, qui ab illustrata superficie radiat. Minus itaque radiat à nigra, quàm ab alba superficie, minùs igitur & cernitur. PROPOSITIO XXXI. Posito, quòd ex multis vnum aliquem colorem aequè clarè in nigris percipere queamus, ac in albis superficiebus: quod per accommodationem fortioris lucis ad nioram superficiem praestari potest: iam discrimina colorum illorum iuxta se inuicem radiantium, rectiùs notabuntur in nigra superficie, quàm in alba. Nam quia alba superficies multam habet claritatem, colores radiantes luci viciniores vehementer clarescent per 28. Et sic obliterabunt colores nigro viciniores per 29. Id non est cum superficiebus nigris, quia sunt potius priuatio lucis. Sequitur hinc ceu corollarium ad 30. & 31. radios ad nigras superficies allapsos distinctissimè, ad albas euidentissimè percipi: & sisuperficies sit media inter nigram & albam, cuiusmodi est caerulea, diluta rubeo alba, & similes, ferè aequaliter se habituram & ad colores singulos, & ad eorum discrimina reddenda.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 23-2","label":"PROPOSITIO XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/23-2"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 25","label":"PROPOSITIO XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/25"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}