{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 240","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/240.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"punctum I. sit in ipsa Terra futurum. Nam si in vera oppositione EIF. & CID sint aequales, Ivisum repraesentante: tunc EID vna recta erit, & FID etiam. At ex constructione quoque rectae esse debent. Ergò I Terra est, & EF circurculus συναυγείας, idem & circulus visionis est. Siquidem possibile esset, luminaria verè opponi citra tenebras. Hinc vt antea, datur EG vel FH arcus dimidij circiter gradus. Proinde etiam inclinato circulo visionis EF. vt tangat GH in H. portio FH extincta ante principium Eclipsis vt prius, vix apparebit quatuordecies millesima particula semidiametri Lunę. Quod addere volui, ne imperitiores in metu constituerem, hac ad viuum resectione. Nullum enim in principio vel fine eclipseos periculum est, etsi circulus λπαυγείας ante tempus rumpatur, & vel penitus euanescat, inque circulum συναιγείας concedat, tantummodo hoc facit ad causas reddendas eius rei, qua de iam antea constat Astronomis, cur scilicet adeò dubia & infida sint principia & fines luminarium Eclipsium? & cur lumen Lunae in confinio vmbrae adeò pallidum, & quasi aquâ dilutum appareat: adeo vt Vitellio lib. 4. p. 77. affirmet saepe videri Lunam ex parte deficere, nullatenus ingressam vmbram. Exploremus verò & in terra, quanta sit συναυγείας, quanta διπαυγias latitudo. Sit vt supra Numero 3. N centrum terrae HR. in ea RS circulus illuminationis seu λιπαυγείας. Demonstratum est, Solis centro in linea NHversante, ita vt qui in R. alterum eius cernat marginem, qui in S. oppositum, Arcum RHS esse .80. 25. 36'. Quaeritur THV arcus συκαγείας. Cùm igitur Sol ponatur à PtoloPtolemęo 31. 20'. de circulo magno subtendere, patet quod qui ex R per 31. 20.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 239","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/239"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 241","label":"241","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/241"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}