{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 244","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 244","ref":"244","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/244","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/244.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Planum igitur imaginarium seu potius superficies oculi quasi plana secat conum iam dictum. Iam Appollonius definit Ellipsin hanc esse, quando conus plano secatur, quod neque parallelum sit basi coni, neque subcontrariè positum, sic vt sectio conueniat cum quacunque recta, quae à vertice coni in superficie ducitur; hoc est, vt conus totus abbreuietur. Hae omnes conditiones implentur in hac nostra sectione. Primum enim, quia planum imaginarium, est perpendiculare rectae ex oculo in centrum Lunae; nunquam erit parallelum circulo illuminationis nisi in accuratissima coniunctione vel oppositione Lunae cum Sole: quando hic conus rectus est, quia axis seu recta ex oculo in centrum circuli illuminatorij seu basis, est parallelos basi. Et tunc non videtur Luna falcata vel gibbosa. Deinde, cum Luna à Sole digreditur, circulus illuminationis inclinatur ad rectam per suum centrum & oculum ceu axem, & tunc sit conus scalenus. Et is se catur plano ad axem perpendiculari: Sectio igitur non potest esse subcontraria. Tertiò dissecatur etiam totus conus. Id n. semper sit, quando planum est ad axem perpendiculare. Impletis igitur omnib. conditionibus, phantasia termini lucis in Luna eius, qui à Sole loco videtur vlteriore, cauum Lunae falcatae, gibbumve ἀμρικύριdeterminans, erit elliptica: quod erat demonstrandum. Quare, si totus circulus illuminationis cerni posset, perfectae Ellipiis figurâ appareret. At quia dimidia pars vel ea quid amplius post corpus Lunae latet, quantum igitur videtur, idarcus tantummodo est Ellipseos. Id non tantum ad picturam senematis necessarium est scitu, sed etiam infra in quodam problemate vtile. Posset ex 56. quarti Vitellionis probari, sed demonstratio non praestat id, quod pollicebatur propositio, Circulum obliquè inspectum videri sectionem columnarem. Quia non quaelibet columnari vicina, columnaris est. Si hoc demonstrasset Vitellio, iam Serenus reliquum supplesset, qui ostendit coni & columnae sectionem esse eandem. Hoc itaque differt defectus falcatae lunae à defectu obtenebratae, quod ille terminatur Ellipsi, hic perfecto circulo Quemadmodum verò sectio falcatae vel gibbosae Lunae est elliptica, sic dimidiatae necessariò quidem recta apparere debuit. Vide Vitel. l. 4. p. 76. & Arist. loco dicto. Videtur autem ei ad rectitudinem exiguum aliquid deesse. Anno 1602. 11.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 243","label":"243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/243"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 245","label":"245","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/245"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}