{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 245","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 245","ref":"245","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/245","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/245.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"21 Decembris vesperi diligenter intuitus censui superius cornu acutum, inferius nonnihil obtusum: id diligentius explorare cuilibet obuium est. Illud etiam considerandum, an planè bisecetur Luna. Primum enim, etsi circulus visionis, circulus esset maximus, tamen circulus illuminationis, qui sectionem repraesentat, transcendit medium circulum. Supra Numero3. CAB in Noua Luna fuit 46'. Et circulus illuminationis transcendit medium per 14. 53. Sinus 433 est de i00000 toto sinu ducentesima quadragesima pars. Starent itaque ex altera parte lucida 241. ab euanida & tenebrosa parte 239. Iam verò neque circulus visionis aequat circulum maximum, & in hoc proportio fit maior partis lucidae ad tenebrosam. Sit circulus Lunae maximus FAGE. circulus illuminationis FG. eique AE ad rectos per centrum, vt sit proportio latitudinum obscurae & lucidae partis, quae AC. ad CE. Sit iam BIDH circulus visionis minor ex eodem centro, vt pars apparens lucida sit ICHD. obscura ICHB. Cùm ergò de proportione AC. CEaequalia AB. DE sint ablata, residuorum igitur BC. CD proportio maior erit. Haec quidem ad speciem contra bisectionem dici possunt. At cum latitudo AB. respectu BC planè sit insensibilis, vt supra dictum: erit & proportio insensibiliter alia. Sed nec proportio 239 ad 241. sensu distingui potest à proportione aequalitatis. Altera enim alteram 15 circiter secundis excederet. Quare tutò contemni potest. Atque hoc quoque infra expediet, hac nos suspicione liberatos esse. Superuacaneum est hic agricolarum regulas repetere, quomodo ex cornuum habitudine, quae semper a Sole sunt auersa, ex demonstratis Luna senescens à nascente distinguatur: qua de re Plinij locus ex lib. 18. cap. 32. solet allegari.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 244","label":"244","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/244"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 246","label":"246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/246"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}