{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 251","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 251","ref":"251","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/251","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/251.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Magis est consentaneum, quę sunt in Luna partes lucidae, maria credi, quae maculosae, terras, continentes, & insulas. Etenim hoc ab Opticis demonstrandum, ab experientia confirmatissimum est; superficies aqueas plurimum resplendescere, si iuxta terreas apponantur, puto ob aequabilitatem vniuersae superficiei, asperitatem verò & crispationem minutarum partium, aut quia minus de atro colore participant, quàm terra: quorum illud efficit, vt ad repercutiendum Solis lumen ferè in omnes plagas sint aptae, hoc vero iuuat lucem communicatam. Quo minus enim nigra, hoc magis alba. Alba vero apta ad combibendam & reuibrandam lucem, per 30 primi capitis: vt & modicè pellucida per 22 eiusdem. Anno 1601 cùm in Styriam redissem, negocioli causâ, ascendi in montem insignis altitudinis Schekel dictum Stubenbergiorum ditionis, terrarum orbem ex binis montibus, appensâ libellâ mensurus. Et montem quidem ipsum supra vertices alterius montis, qui habet arcem Wildanum impositam, attolli quinque turrium Argentinensium altitudine, demonstraui: & sanè despectus in colles caeteros inferioris regionis per decem & amplius Germanica milliaria, non aliam praebuit opinionem consideranti, ac si ad pratum aliquod respicerem, in quo foenum in manipulos distributum sit. Ex hoc igitur monte aspicienti Terra sese incredibili claritate obiecit, adeò vt cum orta subitò nebula coeli mihi faciem intercepisset, papyrus extensa multis partibus clarius ab infra illustraretur, quam desuper: nebulâ montem tegente, Regione verò à Sole illustratâ. Et hanc quidem claritatem vniuersa Terra exhibuit, partim nigricans syluis, partim satis & pratis viridibus luxurians, alicubi & noualibus rubens frequentibus. Qui verò mediam salcabat regionem, Mura fluuius, tum restagnans & turbidus; eximio splendore, caligantem terrarum claritatem facilè vicit. Haec euenêre ideò, quod praeruptus mons, me paulum in perpendiculum subuexisset, quo rectiores à terris subiectis radii allabi poterant. Quid verò non erat futurum, si totum terrarum orbem reIi 2 ctis proConcurrebat tamen intercausas aeris diurna claritas, quae cum vndique Flumen circum staret, potuerunt etiam eius radii vndi que, & sic eriam ad me in montem à laeui aquae superficie repercuti. Eclipsi magna arno ctis propemodum lineis intueri potuissem? Atque haec sanè oculis fidem faciebant, plus ab aqua claritatis existere solere, quàm à Terris, non simplici repercussu; hunc enim situs Solis, idem mecum, ad sinistram secundi fluuii, planè euertebat, sed luce etiam communicata.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 250","label":"250","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/250"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 252","label":"252","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/252"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}