{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 257","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 257","ref":"257","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/257","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/257.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Cur ad primam Lunam tàm diligenter attenderint gentes, quae lunari anno vtebantur, partim Reinholdus in Commentarijs ad Purbachium ostendit, nouissimè verò & diligentissimè losephus Scaligerlibro de Emendatione temporum, cuius multiplicem eruditionem iure merito mirantur omnes, imitabuntur paucissimi. Doctrina igitur primae apparitionis Astronomiae necessaria est, quam Reinholdus ex Purbachio per causas, Lunae visionem vel retardantes vel promouentes, sufficienter tradit. Inter causas has collocat obliquitatem sphaerae, longos vel breues exortus & occasus signi, in quo decurrut luminaria; latitudinem Lunae Boream vel Austrinam, magnam vel paruam; velocitatem vel tarditatem in periodo sua: quibus addit prolixius vel breuius crepusculum. Et tamen, cùm Purbachius dixisset, Lunam eodem die veterem & nouam cerni posse, quod cum antiquitate congruit, qui nouilunij diem ex eo ἔνὴν καὶ νέαν appellare sunt soliti, & cum Plinij affirmato, quod iam à lynceo quodam visa sit eodem die, & manè ante Solem, & vesperi post Solem: Reinholdus in causis ad hoc pronunciatum accommodandis valdè sudat. Denique ad experientiam prouocat. Ego, ne nihil hîc afferam, existimo, hanc rem regulis comprehendi non posse. Verè enim Reinholdus ait, aestiuas noctes claritate suâ multum afferre impedimenti. Et tota culpa haeret in aëre, qui si satis purus & defoecatus sit, vt hyeme, spectator verò in iugo editi alicuius montis consistat, superior magna parte crassioris huius aëris: nihil equidem prohibeat, Lunam in ipso coniunctionis articulo iuxta Solem in coeli medio cerni, siquidem limitem alterum peragret. Nam etsi non pluribus 5 gradibus à Sole abesse potest, quare vix septuagesimam corporis particulam nobis ostendit, atque idipsum, vt in margines Lunae receptum, seipso muitò graciliùs apparet: quod quidem Reinholdus sibiipsi sollicitè obijcit; vicissim tamen totus Lunae discus integro terrae lamne fruens, facilè fieri potest, vt pro conditione loci & videntis, aëris claritatem discutiat, seque visibus ingerat, cum saepè aëris horizonti circumfusi summam claritatem vincat. Notum enim est, quae Optici de profundis puteis asseuerent; quod stellae vertici inhaerentes, ex illis conspici possint, visu à circumfusi aëris claritate liberato.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 256","label":"256","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/256"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 258","label":"258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/258"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}