{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 259","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/259.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Ita Lunae & Veneri in perigaeo Epicycli minimum de aetherea substantia obijcitur, quòd radijs transmittant: quare multò euidentius cernuntur, quàm superiora corpora, radiis per immane aetheris spatium demissis. Est enim & aetheri sua materia. Sed ad rem. Cùm igitur Venus tam parua sit, & tamen prope Solem cernatur, quid non credendum est de Lunae sat longo cornu? Nec ita rarum est, ob causas quasdam sublimes interdum Solis lumen hebetari. Refert Gemma pater & filius anno 1547 ante conflictum Caroli V. cum Saxoniae Duce, Solem per tres dies ceu sanguine perfusum comparuisse, vt etiam stellae pleraeque in meridie conspicerentur. Causa igitur fuit, quae Solis lumen hebetaret, stellarum verò minimè: sublimen igitur esse causam oportuit, quâ Solis lumen hebes redderetur non vni saltem terrae puncto, sed toti horizonti visibili, imo toti terrarum tractui, vnde aer ad locum aliquem radiare posset, adeoque tanto maiori portioni terrae, quanto pluribus locis id est obseruatum. Si aërem dixeris ràm latè incrassarum, is & stellas obnubilasset. Relinquitur ergo causam huius hebetationis propiorem Soli fuisse, quàm est aër altissimus, ad minimum in Lunaris cursus confinio. Fortasse fuit materia Cometica latius sparsa et tenuior. Sed ad rem, stellis interdum de die emicantibus; poterit & luna proxima Soli emicare. In genere, causa cur interdiu sidera lateant, non est potissimum Solis praesentia: sed solum ista, quod hic noster aër, oculos vndique circumfusus totus collucet, supra directa luceSolis, infra communicatâ terrae luce collustratus fortissimè, tantoque fortius, quanto Sol rectius ferit terras ab alto. De hac re olim his lusi versiculis. Fingebam autem me Athlantis iuga, supra aëriae regionis superficiem eminentia subire. Iam nigra sub pedibus coepit sub sidere nubes; Cùm noua lux terris, nox erat orta polo. Mira loquer, vapidus, qui terrae obuoluitur, humor Luce repercussa sideris instar erat. Penè vt supra in monte Styriae Schekel. Tum mihi siderios mediis ceu noctibus ignes. Praesenti Phoebi, cura videre face. Qualis vbiobscuris hybernus nubibus aether Candenti pinxit tectaque agrosque niue.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 258","label":"258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/258"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 260","label":"260","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/260"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}