{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 266","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 266","ref":"266","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/266","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/266.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"Non esse verò illum humoris globum durum vt vitrum; dissoluitur enim paulatim: humorem itaque non concretum, sed fluitantem & molem esse necesse esse, quod & albicans Cometae lumen, quod Tycho Brahe illi tribuit, confirmare videtur. Tollitur etiam haec mea pristina opinio, quod Cometae bullae sint, intus scilicet caui aut alterius essentiae. Nam nisi solidi sint, & vndique eâdem constent materiâ, refractio talis locum non habet, quae transeuntes Solis radios cogat, & sectione factâ iterum dispergat in partes oppositas. Confirmat sententiam de aquea Cometarum materia, stella noua anni 1572. quam sic describunt authores, & Cornelius Genma praecipue, vt appareat, penè omnes colores iridis successu temporis, illam induisse. Ait enim coepisse à rufo, inde cum esset fulgida, fuisse maximam, post argenteam, ac denique pallidam disparuisse. Et is ipse colorum in iride ordo est: Rufus, flauus, argenteus, seu viridis, coeruleus, & purpureus, seu quod in stella idem est, pallidus. Atqui colores iridis argumentum sunt humoris, vt ex capite primo apparet. Ergò & illam stellam ex humore constitisse verisimile est. Notae. * Si solum hoc obtineatur, quacunque causâi adductâ, materiam seu auram aetheriam fortius illustrari à radiis Solis, per corpus Cometae transeantibus, quàm à nudis & puris Solis radiis; caetera expedita erunt. Nam visus sequitur radiationem; vt si radiat portio aura atheriae post Cometam, è regione solis; igitur & videbitur, & quantò magis illud, tantò magis & hoc. Radiant autem fortißimè caudae Cometarum; vt ille, quem Cardanus ex Haly describit, triplo maior Venere; cuius lux tanta fuit, ac si quarta pars. lunae luceret; item alius quem in ipso meridie conspectum ferunt. Ac ne putes lucem hanc ex capite solo esse, ecce tibi illum Mithridaticum, de quo lustinus lib. 37. Magnitudine quartam coeli partem occupauerat, itaque luxit, vt coelum omne constagrare videretur: quod de caudâ est intelligendum. Sane cauda citra capitis praesentiam oriri & occidere visa est, quia spatium quatuor horarum, ortu occasuque occupabat. Alino splendore caudae se primum oculis mortalium ingerebat, posi Solis orcasum, nondum bebracè orto capite, quod sequentibus demum diebus emersit. Iam concessâ semel illuminatione aurae aetheriae, concedentur & certi propinquitatis gradus ris gradus pro dispositione corporis comerici. Ex quibus tandem & Ceratiae speciem, quo ex genere ille anni 77 fuissevidetur, non inepte extiruxeris, non quòd radii salis contrae lucis naturam curuentur marcum, sed quòd ex aliis atque alijs cometici corporis partibus pro inaequali earum dispositione, hinc longiores, inde breuiores radii exeant, qui vniuersi iuxta inuicem ordinati speciem vnius caudae curuatae exhibeant. Poßit eadem & declinationis origo esse.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 265","label":"265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/265"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 267","label":"267","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/267"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}