{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 275","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 275","ref":"275","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/275","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/275.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Anno 1588 diei3 Martii manè in obseruatione Tychoniana Eclipsis maximae, ad horam 22. 58. inuenio annotatum, Lunam iam ad ortum visam esse lucidiorem, propterea apposita sunt ista verba, ergò praeteriit medium. Ad id aliquot minutis sequebatur, vt ex initio, fine, cęterisque phasibus patet. Hic in vna eademque Eclipsi Luna ruborem illum, quem veteres Lunae proprium lumen esse censuerunt, alterâ parte paulatim exuit, alterâ induit. Cumque nondum ad medium vmbrae venisset, rubore orientalis gibbi ostendit latiores esse radios Solis in aëre terrestri refractos circa occidentalem, quàm circa orientalem vmbrae partem. Similem Eclipsin Lunae vidi Gratij anno 1599 inter 30 & 31 lanuarii, vel 9 & r0 Februarii, qua de supra quoque cap. 6. Numero 9. Cùm enim Luna iam immergeretur vmbrae, restante exiguâ lucis à Sole particulâ, rubore tamen suo iuxta tota cernebatur; adeò euidens rubor fuit. Tunc igitur è regione lucis ex Sole spaulò superius) videbatur denuò deficere, rubore scilicet ipso etiam paulatim cedente, seu magis, Luna orientali margine iam in vmbrae caliginosiorem partem ingrediente. Vitima ex Sole lux desinebat in ἀκμτruboris, vt nescires distinguere, nisi ex eo, quòd cornulatè rubeum colorem habebat, & aequalem, non vero luciciorem in medio. Paulò antequàm sese post montes reciperet, rubor quamuis claro crepusculo, & lunâ profundè in vmbram inmersa, videri tamen potuit, adeoque & distingui, quod pars occidentalis adhuc esset rubicundior. Fuit tamen circa medium vnbrae, cum occideret: nulla namque per aërem lux, nullum eius vestigium paulò post apparuit, aëre, qui montibus est proxinus, admodum humido & crasso. Vide tale quippiam & infra cap. 11. probl. 31. in Eclipsi Lunae Sed nullum elarius exemplum suppeditari potest, quàm quod vidi anno 1598. 6. 16. Augusti prope Gratium. Luna orta in tenebris, coelum nubib. obuelantib. circa horizontem, vt exoriens non conspiceretur. Cum iam aliquot graduum haberet altitudinem, nubib. hiantib. emicuit; dimidio circiter corpore clarissima per ruborem, vt non censeretur ea parte deficere; dimidio vix conspicua, cùm tota tamen in vmbra esset. Insuetus ego huius ruboris, mirabar; neque enim poteram me ipsum firmare in vlla opinione, vmbram ingrederetur, an desereret.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 274","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/274"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 276","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/276"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}