{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 278","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 278","ref":"278","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/278","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/278.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Adeò in densissima parte vmbrae terrenae (quae noctem efficit) nunquam euenit, vt omnes omninò stellarum radij excludantur, ninilue illustretur de his terrestribus rebus. Quin igitur & multò quidem potiùs, in illa pura aura aetheria, qua Luna transitum habet, sexaginta teriae semidiametris supra hunc nostrum caliginosum aërem extante, vmbraque iam vehementer attenuata, idem sidera in Lunam possint in vmbra terrae haerentem, quod hic possunt in montes, in nubes, in niuem, in carbones? Vt taceam, nonnullos radios à Sole in aëre refractos, in medium etiam vmbrae pertingere. Quare tam luculentis causis huius luculae suppetentibus, nihil est opus Lunae proprium lumen tribuere. 5. Problema: Refractiones in longissimè distantibus regionibus metiri ex obseruatione Eclipsium Lunae. Supra numero 2 ex horizontali refractione 34'. definiuimus vmbram terrae, ab extremis Solis radijs refractis, terram contingentibus, determinatam 43 semidiametros terrae longam; dictumque est, Lunam, cùm est humilima, 11 semidiametris superiùs transire: quomodo Lunam haec vmbra terrae nunquam contingeret. At numero 3. cùm ratio redderetur experimentorum, quę sunt allata, Lunaris corporis partem genuinae vmbrae omninò permisimus obscurandam. Quo loco ne contradictoria quis proposita existimet, velim illud consideraret; non omnib. locis refractiones esse easdem, quod supra c. 4. n. 8. satis est declaratum. Cassellis n. in mediterranea regione inuentae sunt minores. Deinde diligenter considerandum est, quamnam vmbrae aëriae regionem refracti per aëris humidam substantiam transire omninò possint. Centro2 scribatur circulus maximus superficiei telluris 8y. & laxioris circa ASTNON. PARS OPTICA. 279 cirea hunc aërisde. sitque δe circulus illuminationis aëris: & 54. 2e Radii ab Extremam extremitatibus Solis coeant in T. de- adsinistram ξ fractam intoterminantes vmbram aëris, quae Ecligra. psin Lunae causatur. Tangentes verò sphaeram aëris in δ. 2. refringantur in Sζemibíque egressi rursum refringantur in ζω. 40. Erit igitur αo citimus vmbrę terminus. Nam quod attinet partes Solis intra δξ. 2, radios illi adδ.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 277","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/277"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 279","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/279"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}