{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 281","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 281","ref":"281","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/281","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/281.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"est βαχ. quareβb continuata, cum aχ concludit angulum 15. 30. & θχε exterior aequat illum simul, & complementum ipsius Eθχ siue 34. Est itaque θχα 49. 30. Et cùm χ6continuata secet a Sinter 15. proxime E. parùm referet, siue a β. siue paulò maiorem, multò tamen minorem quàm àδ mensurae loco assumamus. Cùm ergò Qualium igitur aliqua, quae est propior ipsi aβ. quam ipsi a δ. est 1. talium axprouenit 70. Sic χper 70 semidiametros terrae à terra remotum esset, longè sc. remotius quam .5. Non tamen ab omnib. Solis particulis vsque in 70 semidiametros refringuntur radij, sed tantum ab extremitate, punctum verò vbi incipiunt omnium particularum Solis radij refringi, supra probatum est 43 semidiametros eleuari. Cumque ę6 distent 46 semidiametris, ν verò multò plus 70 semidiametris, & regioρ τ. σι sit illuminata refractis Solis radijs, Lunaque inter dictos terminos transeat inter altitudines 548. & 60 semidiametrorum, quod testatur Astronomia, patet igitur, quòd in vmbra aëris versans, nihilominus illuminetur nonnihil à Sole. Rursum cùm eχu mera vmbra terminetur zapice in 70 semidiametrorum distantia, Luna itaque per meram vmbram non transiret, quia inferius transit, & tamen cumχυ (si intelligatur iam regio carens aliqua particula Solis etiam refractè lucentis) terminetur apice, in 43 semidiametrorum distantia. Luna igitur, quae altiùs transit, traijciet vtique rχυ mucronem, (in secundo signisicatu sumptum) ita vt in principio vmbram aeris ingressa, totius tamen Solis aspectu refractè fruatur: at vbi in medium vmbrae aeris incidit, non ampliùs quidem toto solis fruetumr aspectu, aliquantula tamen portiunculâ. Hinc omninò consentaneum est, quod ex Gemma notum est, colores Iridis interdum in Luna videri. Nam in globo aqueo certissimum est, vbi particula de Sole refractè lucente, ipso refractorum defectu occultatur, colores alium post alium oriri, prout multum vel parum de solari corpore luxerit. Vides igitur omnium ferè, quae praemissa sunt, admirabilem consensum: quem qui per calumniam conuellere velit, arte vtatur, necesse est. Restat scrupulus vnicus hoc ipso contextu propositus, & iam quidem penè exemptus, sed veritatis amatorem nihil dissimulare decet.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 280","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/280"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 282","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/282"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}