{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 282","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 282","ref":"282","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/282","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/282.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Cùm Luna superioribus experimentis in tres quasi partes distingueretur, lucentem, rubentem, latentem, & lucens a rubente manifesta linea distingueretur, rubens verò ab obscurata non manifestâ linea vel limite, sed successiuè rubens in obscuratam desineret: consentaneum omninò videtur, vt quae perfectè rubebat, toto Solis corpore refractè fuerit illustrata, quae verò perfectè obscura erat, (quantum obscuram esse contingit) planè omni Solis aspectu caruerit, quae dubia fuit interiecta, particulam. de Sole aspexerit. Quare mera vmbra τχυ. eiusque apex χ non à septuagesima diametro terrae demum exoriri debet, sed longè inferius, vt in loco transitus Lunae aliqua particula possit in mera vmbra esse. Quaeritur quomodo hoc obtineatur? Responsio facilis est, si refractio horizontalis assumatur maior, tunc enim Bχ. 12 citiùs coibunt. Itaque Anno 1598. Augusto, si AG Ecliptica, & ACG vmbraterrae sit, CD pars meridiana, tunc terminus F radiorum refractorum à minore refractione proueniet, E à maiore. In Septentrione itaque maior fuit refractio, quàm in occasu, (quia A pars est vmibrae orientalis. ) Vt autem sciatur, quanto maior & refractior requiratur, seu ex obserujuatione Eclipsis Lunae colligatur, sit K centrum Lunae, distans à terra 54 semidiametris, quia Luna fuit in perigaeo: H centrum vmbrae; ponamusque, quod est obseruationi proximum, & principium obscuratae se partis penitus distitisse à centro vmbrae, in F 20. in E 36 minutis. Sit in figura sequenti M vertex coni συναυγείας ex capit. 6 numero 7. N fit centrum terrae. F vel E sit terminus refractorum, sic vt ONF sit 20. ONE 36'. Erit igitur (per c. 6. num. 7.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 281","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/281"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 283","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/283"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}