{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 283","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 283","ref":"283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/283.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":") IMN 18. 30 circiter, siue Mi tertam tangat, siue aërem, quia proportio aeris ad terram est insensibilis. Et quia IN est I. NO 54. Erit IONI. 4. Quòd si Ol tangat aerem non terram, addetur ad IN minus millesima parte, quare insensibili maior euadet angulus. Et quia ONM est vna recta, summa ION & IMN. quae est, 1. 22. 30. ablata à 2 rectis, relinquit OIMI78*. 37. 30. aufer OIF. vel OIE. est enim ferè tantus, quantus ONF. ONE. restat illic 178°. 17. 30 hic 178°. 1. 30. Applicata TR. quae terram contingat, aerem in R. T. secet, sic vt RIT sit isosceles, fiet IRT. vel ITR refractio illic 51. 15'. hîc 59. 15. Ex Tychone verò Braheo 34' assumpseramus, quanta est in Dania. Et tamen cap. 4. Numero 8. 9. ostendimus, diuersis locis & temporibus refractiones esse vel maiores vel minores: Vt nihil hoc sit absurdi, per vnam eclipsin locis aliquib. refractionem maximam fieri 51'. vel 59'. cum maxima & planè totalis refractio possit esse 61/ minutorum, vt dictum supra. At ne hoc quidem, quantulumcunque est aliter necessarium est statuere, quàm si omninò placuerit, quod EF termino obscurae partis abscinditur, in mera vmbra fuisse; neque quis contentus esse velit, vt dicatur, partem illam maxima Solis refractè lucentis parte caruisse. Vt autem & ostendatur, quibus terrarum regionibus refractiones iam inuestigatae obueniant, sic agamus. Testantur obseruationes Tychonis ad Vraniburgum accommodatae, coepisse Lunam emergere paulo ante horam 7°. M. 50. Ego verò, cùm primum iam enitentem sum conspicatus, digito aut paulò minus auctam vidi, fuerit igitur id hora 7. M. 52142 Vraniburgi.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 282","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/282"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 284","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/284"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}