{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae pars optica 284","citation":"Kepler, Astronomiae pars optica 284","ref":"284","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/284","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/284.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomiae pars optica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Gradus sunt 127° circiter. Tot gradibus versus occidentem Sol in meridiano fuit: in regione lucatana Americae: Erat autem Sol in 23. 20. Q circiter, cum declinatione 13. 47. Septentrionali. Posito ergò altero circini pede in dicti meridiani& paralleli intersectione, altero extenso, vt gradus paulò plus 90. metiatur, circulus scribetur illuminationis Terrae, a quo surgebat vmbra. Is circulus aequatorem Terrę secabat versus Occidentem, inter nouam Guineam & insulas Salomonis in vasto oceano versus ortum è regione Guineae Africanae sub ipsius occidemalis littoris Hispaniae meridiano. Pertinoebat verò versus Austrum in mediterranea Magellanicae, qua Peruanam spectat, versus Septentrionem polo ipso sub aspectum Solis vindicato transibat Hiberna Batauorum post Moscouiam. Cumque hora illa in Alt. poli 47. oriretur 18°. X circiter: hinc ex tabula Copernici folio 42. sectio horizontis & Eclipticae, in penultimo schemate GHVfuit circiter 20. Ergò in ZXY rectangulo angulus X datur cum basi ZX. à 23– in 18X25. gr. Hinc XZY habetur circiter 71°. 45. Declinabat verò CD cornu lucidum, quod obseruationi quam proximum est, etiam circiter 20. à verticali per centrum vmbrae vel Lunae. Ergò qui per centra Lunae & vmbrae transit, secabat Eclipticam angulo 51. 45. circiter. Et Partes vmbrae F erant proxime Eclipticam, E. verò proximè verticalem. Illę proiiciebantur ab insulis Salomonis & Guinea noua; qui verò interspergebantur refracti, passi erant refractionem in Africae desertis intimis. Hae verò à Magellanica exortae radiis Solis in Finmarchia & circum ea loca refractis interspergebantur. Maior itaque fuit refractio, hoc momento, in nostro Septentrione, quàm in Africa. Quantum in hac nulli priorum tritâ semitâ proficere potui, prestiti. Nihil impedit, quin haec doctrina ad nonnullam vtilitatem excrescat, ao his vilibus orta seminibus. Itaque quicunque es veritatis amator, & cognitionis rerum cupidus, haec in primo ortu imbecillia ne opprimas ludibrijs; quin potius secundis rumoribus firmare & educare coneris.","prev":{"citation":"Astronomiae pars optica 283","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/283"},"next":{"citation":"Astronomiae pars optica 285","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/285"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica","quality":"ocr"}}